Datis pluribus figuris regularibus licet dissimilibus unicum aequalem omnibus datis constituere.

caput xxxxiii.

Pendet haec operatio a Cap. 15 & 38. per 38 enim inveniemus tot latera quadratorum aequalium quot sunt datae figurae, tum per 15 Cap. inveniemus unicum quadratum aequale omnibus iam inventis, quod sine dubio erit aequale etiam omnibus datis figuris, haecque sufficiant pro explicatione lineae quadraticis.

Share on Twitter Share on Facebook