De duce salanus

Dvx uero arpad transactis quibusdam diebus inito consilio, et sui nobiles miserunt nuntios suos ad ducem salanus, qui nuntiarent et uictoriam Thos et bulsuu, quasi pro gaudio, et peterent ab eo terram usque ad fluuium Zogea. Quod sic factum est. Missi sunt enim etu et voyta, qui cum inuenissent ducem salanum in sabulo olpar, mandata gaudia nuntiauerunt; et terram ab eo usque ad fluuium Zogea postulauerunt. Salanus dux hoc audito in maximum irruit timorem et terram ab ipso postulatam timore percussus usque ad fluuium Zogeua duci arpad concessit, et legatis diuersa dona presentauit. Septimo autem die etu et voyta accepta licentia: ad dominum suum sunt reuersi. Quos dux arpad honorifice recepit, et audita legatione eorum, factum est gaudium magnum in curia ducis. Et cepit dux donare suis fidelibus loca et possessiones magnas.

Share on Twitter Share on Facebook