De portu Moger

Transactis quibusdam diebus dux arpad et omnes sui primates conmuni consilio et pari consensu ac libera uoluntate, egredientes de insula, castra metati sunt ultra surcusar usque ad fluuium racus. Et dum uidissent quod undique tuti esent, nec aliquis eis obsistere ualeret, transierunt danubium. Et portum ibi transitum fecerent, portum moger nominauerunt, eo quod vii. Principales persone qui hetumoger dicti sunt ibi danubium transnauigauerunt. Transito danubio castra metati sunt iuxta danubium usque ad aquas calidas superiores. Et hoc autido omnes romani per terram pannonie habitantes uitam fuga seruauerunt. Secundo autem die dux arpad et omnes sui primates cum omnibus militibus hungarie intrauerunt in ciuitatem atthile regis. Et uiderunt omnia palacia regalia quedam destructa usque ad fundamentum quedam non, et ammirabantur ultra modum omnia illa edificia lapidea. Et facti sunt leti ultra quam dici potest, eo quod capere meruerunt sine bello ciuitatem atthile regis, ex cuius progenie dux arpad descenderat. Et epulabantur cottidie cum gaudio magno in palatio attile regis conlateraliter sedendo. Et omnes simphonias atque dulces sonos cythararum et fistularum cum omnibus iocolatorum habebant ante se. Fercula pocula portabantur duci et nobilibus in uasis aureis, seruientibus et rusticis in uasis argenteis. Quia omnia bone aliorum regnorum circumiacentium dederat deus in manus eorum. Et uiuebant large ac splendide cum omnibus hospitibus ad se uenientibus. Et hospitibus secum commorantibus dux arpad terras et possessiones magnas dabat, et hoc auditio multi hospitum confluebant ad, eum et ouanter morabantur cum eo. Tunc dux arpad et sui propter leticiam permanserunt in ciuitate atthile regis per xx-ti dies. Et omnes milites hungarie ante presentiam ducis fere cottidie super destrarios suos sedendo, cum clipeis et lanceis maximum turnamentum fejebant. Et alij iuuenes more paganismo cum arcubus et sagittis ludebant. Vnde dux arpad ualde letus factus est. Et omnibus militibus suis diuersa donaria tam in auro quam in argento, cum ceteris possessionibus donauit. Et in eodem loco cundunec patri curzan dedit terram a ciuitate Atthile regis usque ad centum montes, et usque ad gyoyg, et filio suo dedit unum castrum ad custodiam populi sui. Tunc curzan castrum illud sub suo proprio nomine iussit appellari. Quo nomen usque in hodiernum diem non est obliuioni traditum.

Share on Twitter Share on Facebook