De Scithia

Scithia igitur maxima terra est que dentumoger dicitur; uersus orientem finis cuius ab aquilonali parte extenditur usque ad nigrum pontum. A tergo autem habet flumen quod dicitur thanais cu paludibus magnis ubi ultra modum habundanter inueniuntur zobolini ita quod non solum nobiles et ignobiles uestiuntur inde, uerum etiam bubulcj et subbulci ac opiliones sua decorant uestime(n)ta in terra illa. Nam ibi habundat aurum et argentum et inueniuntur in fluminibus terre illius preciosi lapides et gemme. Ab orientali uero parte uicina scithie fuerunt gentes gog et magog, quos inclusit magnus alexander. Scithica autem terra multum patula in longitudine et latitudine. Homines uero qui habitant eam uulgariter dentumoger dicuntur usque in hodiernum diem, et nullius umquam imperatoris potestate subacti fuerunt. Scithici enim sunt antiquiores populi, et est potestas scithie in oriente, ut supra diximus. Et primus rex scithie fuit magog filius iaphet et gens illa a magog rege uocata est moger. A cuius etiam progenie regis descendit nominatissimus atque potentissimus rex athila, qui anno dominice incarnationis cccc.L.i. de terra scithica descendes cum ualida manu in terram pannonie uenit, et fugatis romanis regnum obtinuit.

Et regalem sibi locum constituit iux(ta) danubium super calidas aquas et omnia antiqua opera que ibi inuenit renouari precepit, et in circuitu muro fortissimo edificauit, que per linguam hungaricum dicitur nunc buduuar, et a theotonicis ecilburgu uocatur. Quid plura? Iter hystorie teneamus. Longo autem post tempore de progenie eiusdem regis magog descendit vgek pater almi ducis, a quo reges et duces hungarie originem duxerunt, sicut in sequentibus dicetur. Scithici enim sicut diximus sunt antiquiores populi de quibus hystoriographi qui gesta romanorum scripserunt sic dicunt: quod scithica gens fuissent sapientis-sima et mansueta qui terram nonlaborant, et fere nullum peccatum erat inter eos. Non enim habebant domos artificio paratas sed tantum temptoria de filtro parata. Carnes et pisces et lac et mel manducabant et pigmentia multa habebant. Vestiti enim erant de pellibus zobolorum et aliarum ferarum. Aurum et argentum et gemmas habebant sicut lapides, quia in fluminibus eiusdem terre inueniebantur.

Non concupiscebant aliena, quia omnes diuites erant, habentes animalia multa et uictualia suficienter. Non erant enim fornicatores sed solummodo unusquisque suam habebat uxorem. Postea uero iam dicta gens fatigata in bello, ad tantam crudelitatem peruenit ut quidam dicunt hystoriographi, quod iracundia ducti humanan manducassent carnem et sanguinem bibissent hominum. Et credo quod adhuc eos cognoscetis duram gentem fuisse de fructibus eorum. Scithica enim gens a nullo fuit subiugata. Nam darium regem persarum cum magna turpitudine scithici fecerunt fugere, et perdidit ibi darius octoginta milia hominum, et sic cum magno timore fugit in persas. Item scithici cirum regem persarum cum trecentis et XXX. milibus hominum occiderunt. Item scithici Alexandrum magnum filium phylippi regis et regine olympiadis, qui multa regna pugnando sibi subiugauerat, ipsum etiam turpiter fuauerunt. Gens namque scithica dura erat ad sustinendum omnem laborem et erant corpore magni scithici et fortes in bello. Nam nichil habuissent in mundo, quod perdere timuissent pro illata sibi iniuria. Quando enim scithici uictoriam habebant, nichil de preda uolebant, ut moderni de posteris suis, sed tantummodo laudem exinde querebant.

Et absque dario et cyro atque alexandro, nulla gens ausa fuit in mundo in terram illorum intrare. Predicta uero scithica gens dura erat ad pugnandum, et super equos ueloces et capita in galeis tenebant, et arcu ac sagittis meliores erant super omnes nationes mundi, et sic cognoscentis eos fuisse de posteris eorum. Scithica enim terra quanto a torrida zona remotior est, tanto propagandis generibus salubrior. Et quamuis admodum sit spatiosa tamen multitudinem populorum in ibi generatorum nec alere sufficiebat, nec capere. Qua propter septem principales persone, qui hetumoger dicti sunt (,) angusta locorum non sufferentes ea maxime deuitare cogitabant. Tunc hee septem principales persone habito inter se consilio constituerunt, ut ad occupandas sibi terras quas incolere possent, a natali discederent solo, sicut in consequentibus dicetur.

Share on Twitter Share on Facebook