De Zerensze

Arpad uero dux et suj nobiles egressi de castro Hung cum magno gaudio ultra montem turzol castra metati sunt in campo iuxta fluuium tucota, usque ad montem zerenche, et inspicientes suer montana illa qualitatem illius loci et nominauerunt locum illum amabilem quod interpretatur in lingua eorum zerelmes eo quod multum dilexerunt illum locum, et a die illo usque nunc a zerelmu locus ille uocatur zerenche. Vbi etiam dux arpad et omnes suj primates cum omni familia sua labore postposito, factis tuguriis requiei locum sibi elegerunt. Et non paucos ibi dies permanserunt, donec omnia loca sibi uicina subiugauerunt, scilicet usque ad fluuium Souyou et usque ad castrum salis. Et ibidem iuxta tocotam et infra siluas dux arpad dedit terras multas diversorum locorum cum suis habitatoribus edunec et edumernec.

Quas etiam terras posteritas eorum diduina gratia adiuuante, usque nunc habere meruerunt. Predictus uero turzol per gratiam arpad ducis ad radicem eiusdem montis, ubi brudrug descendit in Tysciam, aquisiutit magnam terram. Et in eodem loco castrum construxit, terram quod nunc in presenti Hymusuduor nuncupatur.

Share on Twitter Share on Facebook