Quomodo pannoniam intrauerunt

Dvx uero alms et suj primates acquiescentes consiliis ruthenorum, pacem firmissimam cum eis fecerunt. Duces enim ruthenorum, ut ne de sedibus suis expellerentur filios suos ut supra diximus in obsides dederunt cum muneribus non numeratis. Tunc dux galicie, duo milia sagittatorum et III-a milia rusticorum ante ire precepit, qui eis per siluam houos uiam prepararent usque ad confinium hung. Et omnia iumenta eorum uictualibus et aliis necessariis onerauit, et pecudes ad uictum condonauit sine numero. Tunc VII. principales persone, quj hetumoger dicuntur, et hij VII. duces cumanorum, quorum nomina supra diximus una cum cognatis et famulis ac famulabus consilio et auxilio ruthenorum galicie sunt egressi in terram pannonie. Et sic uenientes per siluam houos ad partes hung descenderunt. Et cum illuc peruenissent, locum quem primo occupauerunt, Muncas nominauerunt, eo quod cum maximo labore ad terram quam sibi adoptabant peruenerant. Tunc ibi pro requie laborum suorum XL. dies permaserunt, et terram ultra quam dici potest dilexerunt, sclauj uero habitatores terre audientes aduentum eorum timuerunt ualde et sua sponte se almo duci subiugauerunt, eo quod audiuerant almum ducem de genere athile regis descendisse. Et licet homines fuissent salani ducis, tamen cum magno honore et timore seruiebant almo duci, omnia que sunt necessaria ad uictum, sicut decet domino suo offerentes. Et talis tjmor et tremor irruerat super habitatores terre et adulabantur duci et suis primatibus sicut serui ad suos proprios dominos. Et laudabant eis fertilitatem terre illius, et narrabant, quomodo mortuo athjla rege magnus keanus preauus ducjs salanj dux de bulgaria egressus, auxilio et consilio imperatoris grecorum preoccupauerat terram illam. Qualiter etiam ipsi sclaui de terra bulgarie conductu fuerunt ad confinium ruthenorum, et qualiter nunc salanus dux eorum se et suos teneret, et quante potestatis esset circa suos uicinos.

Share on Twitter Share on Facebook