Di Papa Leone X
«dilecto filio ludovico de ariostis ferrariensi leo papa decimvs.
«Dilecte fili salutem et Apostolicam benedictionem. - Singularis tua et pervetus erga nos familiamque nostram observantia egregiaque bonarum artium et litterarum doctrina, atque in studiis mitioribus, praesertimque poetices elegans ac praeclarum ingenium, jure prope suo a nobis exposcere videntur, ut quae tibi usui futura sunt, justa praesertim et honesta patenti, ea tibi liberaliter et gratiose concedamus. Quamobrem cum libros vernaculo sermone et carmine, quos Orlandi furiosi titulo inscripsisti, ludicro more, longo tamen studio et cogitatione, multisque vigiliis confeceris, eosque conductis abs te impressoribus ac librariis edere cupias; cum ut cura diligentiaque tua emendatiores exeant, tum ut si quis fructus ea de causa percipi potest, is ad te potius, qui conficiendi poematis laborem pertulisti, quam ad alienos deferatur: volumus et mandamus ne quis te vivente eos tuos libros imprimere, aut imprimi facere, aut impressos venundare, vendendosve tradere ullis in locis audeat sine tuo jussu et concessione. Qui contra mandatum hoc nostrum fecerit et admiserit, universae Dei Ecclesiae toto [351] orbe terrarum expers excommunicatusque esto, nec non librorum omnium amissione, ac ducatorum centum (quorum quinquaginta fabricae divorum Apostolorum Petri et Pauli de urbe, reliqui quinquaginta tibi et accusatoribus executoribusque pro rata adscribantur) poenis plectatur. Mandantes propterea universis et singulis Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, eorumque in spiritualibus Vicariis Generalibus, et aliis ad quos spectat in virtute Sanctae obedientiae, ut praemissa servari omnino faciant, contrariis non obstantibus quibuscumque.
«Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVII Martii M. D. XVI. Pontificatus nostri Anno quarto.
«Iacobus Sadoletus.»
[352]