LX. – Franciscae meae laudes

Novis te cantabo chordis,

Ô novelletum quod ludis

In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,

Ô femina delicata,

Per quam solvuntur peccata !

Sicut beneficum Lethe,

Hauriam oscula de te,

Quae imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempestas

Turbabat omnes semitas,

Apparuisti, Deitas,

Velut stella salutaris

In naufragiis amaris…

Suspendam cor tuis aris !

Piscina plena virtutis,

Fons aeternae juventutis,

Labris vocem redde mutis !

Quod erat spurcum, cremasti ;

Quod rudius, exaequasti ;

Quod debile, confirmasti.

In fame mea taberna,

In nocte mea lucerna,

Recte me semper guberna.

Adde nunc vires viribus,

Dulce balneum suavibus

Unguentatum odoribus !

Meos circa lumbos mica,

Ô castitatis lorica,

Aqua tincta seraphica ;

Patera gemmis corusca,

Panis salsus, mollis esca,

Divinum vinum, Francisca !

Share on Twitter Share on Facebook