Post explicatas successiones Danai et Egysti filii Beli prisci, ad ampliorem prolem Agenoris Phenicum regis, eiusdem Beli filii, ut Theodontius dicit et Paulus, stilus revocandus est. Et esto a predictis dicatur quod hic Agenor fuerit Beli filius, sunt tamen qui dicant eum Beli fuisse filium, sed non Egyptiis, quin imo Phenicis, avumque huius Agenoris Agenorem etiam nuncupatum, eumque Agenorem primum, Ninia apud Assyrios regnante, cum ingenti multitudine peste coactus patrias sedes, quas circa extremam meridionalem Egyptum habuerat, liquisse, et duce peregrinationis Nylo in litus Syriacum devenisse navibus, et illud, pulsis veteribus incolis, occupasse, ibique regnasse sibique Belum filium successorem liquisse, quem huius Agenoris patrem volunt; alii vero nepotem ex Phenice filio. Ex quibus comprehendi potest a similitudine nominis et forsan temporis exortum errorem, ut qui Beli Syriaci filius fuerit, creditus Beli Egyptiaci. Sed ex quocumque Belo natus sit, mens michi est hic Theodontii et Pauli opinionem sequi, cum de superiori non satis certus appareat autor. Hunc igitur dicunt ex Egypto in litus Syrium abiisse et Phenicibus imperasse et amplissima atque generosa prole claruisse.