CAP. IV. De Api Argivorum rege, primi Jovis secundo filio.

Eusebius in libro Temporum dicit Apim, qui postea rex Argivorum, filium fuisse Jovis et Niobis, filie Phoronei, cui idem Eusebius scribit Jovem primo quam alteri mortalium immixtum; et sic primus fuit Juppiter cum tempore longe inferiores sint alii. Leontius autem dicit hunc Phoronei et Niobis, sororis et coniugis sue fuisse filium, eique in regnum Sicioniorum heredem successisse; verum postea ab Egyptiis et deum et Jovis filium factum. De hoc Api multa narrantur, nam ut referunt aliqui cum aliquandiu Argis post Phoronei mortem imperasset, cupiditate glorie et amplioris regni ad Egyptios transfretavit, et obtento regno, cum rudes homines multa docuisset et potissime vini usum, loco dei haberi ceptus est, iam Yside sibi copulata coniugio. Eusebius vero eum Sycionorum scribit fuisse regem, et ut ab eodem traditum est, de tempore eius varie sensere scriptores annalium. Nam quidam dicunt tempore Abrahe ab eo Greciam Apiam appellatam. Alii autem dicunt nato iam Jacob eum apud Egyptios deum habitum. Beda vero, eo in libro quem De temporibus scripsit, dicit, tempore Jacob ab Api in Egypto Menphim conditam. Eusebius preterea dicit secundum alios eum regem fuisse Argivorum, et regnasse post centesimum annum Jacob, et ibidem dicit, Apim, cum Egyaleum fratrem regem prefecisset Achaye, in Egyptum transfretasse et Menphim condidisse civitatem. Eum autem in Egyptum abisse et Ysidem habuisse coniugem satis ab omnibus creditur, verum uti de tempore eius ambigitur, sic et de morte eius varia etiam recitantur. Nam alii volunt eum apud Egyptios mortuum et sepultum; de quo in libro De civitate dei sic ait Augustinus: Rex argivorum Apis navibus transvectus in Egyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Egyptiorum deus. Nominis autem eius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddit. Quia enim arca in qua mortuus ponitur, quam omnes iam sarcophagum vocant, soron dicitur grece, et ibi venerari sepultum ceperant prius quam templum eius esset extructum, unde Soron et Apis Sorapis primo, deinde, una lictera commutata, ut fieri assolet, Serapis dictus est. Alii autem dixere eum a Typheo fratre occisum atque membratim discerptum diuque ab Yside coniuge quesitum et postremo compertum et in vanno eius membra collecta, quod postmodum in religionem versum est, in sacris scilicet februis intervenire vannum. Ysis autem ultra paludem Stigiam, que in Affrica est, in semotam insulam collecta detulit, et ibidem recondidit. Voluntque qui hoc verum arbitrantur a longa Ysidis exquisitione exortum, quam Egyptii fecere diu, non ante desistentes quam album taurum comperissent, compertoque applaudentes eum vocabant Osirim, et quoniam singulis annis id fiebat, dixit Juvenalis. Et nunquam satis quesitus Osyris. Ceterum quandocunque in Egyptum iverit, seu qualitercunque occubuerit, aut quocunque sepultus sit Apis, in tanta fuit apud Egyptios veneratione, ut eo iretur ab eis ad hoc ut nulla humanitatis infectione posset illius labefactari divinitas, ut caverent instituto publico ut, si quis illum fuisse hominem diceret, capite puniretur, et ob id in quibuscunque templis erat eius simulacrum digito labiis impresso admonebat silentium. Huius insuper tauri, quem Serapim arbitrabantur Egyptii, caput dicit Rabanus delirantes Judeos in heremo, loco Dei coluisse. Hunc preterea Apim dicit Macrobius in libro Saturnaliorum apud Alexandriam Egypti civitatem una cum Yside mirabili cultu venerari, seque Soli venerationem illam impendere affirmare, et sic Apim Solem esse videtur arbitrari.

Share on Twitter Share on Facebook