Danaus Beli prisci fuit filius, ut asserit Paulus, et illud idem confirmat Lactantius, qui etiam ante Paulum Orosium dicit Danaum Beli filium ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuisse. Quas cum Egystus frater eius, cui totidem erant melioris sexus filii, postulasset in nurus, Danaus, oraculi responso comperto, se manibus generi periturum, volens evitare periculum, conscensis navibus in Argos venit. Asseritque Plinius in libro Naturalis historie eum primum navibus seu navi trasfretasse, cum ante ratibus inventis ab Eritra rege in mari Rubro navigaretur. Esto sint, ut idem scribit Plinius, qui credant Misos et Troianos in Hellesponto priores excogitasse dum adversus Tracas transirent. Egistus autem quod spretus esset indignans, ut illum sequerentur filiis imperavit, lege data ne unquam domum repeterent, ni prius Danaum occidissent. Qui cum apud Argos oppugnarent patruum, ab eo diffidente fraude capti sunt. Spopondit enim se illis iuxta Egysti votum filias daturum in coniuges, nec defuit promisso fides; subornate enim a patre virorum intravere thalamos singulis cultris clam omnes armate, et cum vino letitiaque calentes iuvenes facile in soporem ivissent, obedientes patri virgines, captato tempore, iugulaverunt viros, unaqueque suum; Ypermestra excepta Lyno seu Lynceo viro suo miserto pepercit. Hunc Danaum dicit Eusebius, cui et Armais nomen fuit, anno mundi īīīdccxvi apud Egyptios regnare cepisse. Ast inde Egypto pulsus, Argos veniens prius Stelenum Argivorum regem, cum annis regnasset xi, regno expulit, et inde Gelanorem successorem eius Argivi ab imperio expulere et Danaum suscepere. Qui aquis eos abundare fecit. Nam, ut ait Plinius in libro De historia naturali, puteos primus ex Egypto in Greciam fodiendos ostendit; et eisdem fere temporibus asserit eius opere a filiabus quinquaginta Danai filios quinquaginta Egysti fratris sui preter Lynum seu Lynceum occisos. Tandem ipse cum quinquaginta annis regnasset a Lynceo occisus est.