Dydo precipuum matronalis pudicitie decus, ut Virgilio placet, Beli regis fuit filia. Hanc insignis forme virginem Tyrii, Belo mortuo, Acerbe seu Sycarbe vel Syceo Herculis sacerdoti dedere in coniugem, qui ob avaritiam a Pigmalione occisus est. Hec autem post longa fratris mendacia in somnis a viro premonita, sumpto virili animo, pluribus ex his quibus sciebat Pigmalionem exosum clam in suam sententiam tractis, sumptis navibus fugam cepit, thesauris secum delatis, et cum in litus devenisset Affricum, ut placet etiam Tito Livio, mercato ab incolis suadentibus, ut ibidem sedem summeret, tantum litoris quantum posset bovino corio occupare, illudque in cartam redactum et in frusta concisum occupavit plurimum, et ostensis sociis thesauris eisque animatis, civitatem composuit, quam postea vocavere Cartaginem; arcem vero eius a bovino corio, quod sic vocitant, Byrsam nuncupavit. Ad hanc accessisse Eneam profugum, vi tempestatis impulsum, et hospitio thoroque susceptum ab ea, Virgilio placet, eamque, discedente a se Enea, ob amoris impatientiam occisam. Verum Justinus et historiographi veteres aliter sentiunt. Dicit enim Justinus eam a Musitanorum rege sub belli denuntiatione a principibus Cartaginensibus postulatam in coniugem, quod cum ipsa rescisset et sua se ante sententiam ad omnem casum pro salute patrie damnasset, egre tulit, sed terminum impetravit infra quem se ad virum promisit ituram. Qui cum venisset, constructo ingenti rogo, in eminentiori civitatis parte, quasi Sycei placatura manes, illum conscendit, et astantibus civibus atque expectantibus quidnam factura esset, ipsa, educto quem clam gesserat cultro, dixit: optimi cives ut vultis ad virum vado, seque hoc dicto interemit, mortem potius eligens quam pudicitiam maculare. Quod etiam longe aliud est a descriptione Maronis.