Placet insuper Tullio primi Jovis ex Lysico primum et antiquissimum Herculem fuisse filium. Et huic asserit cum Apolline de tripode fuisse certamen, in quo quoniam obtinuerit dicit Paulus, cum Dyonisius vocaretur, Hercules meruit appellari. Quod quidem et Leontius affirmat, sed causam non ostendit, et ideo quid credam non habeo. Certamen autem tripodis credo de divinatione fuerit. Nam Phebi tripodas dicit Paulus speciem esse lauri, cui tres tantum sunt radices, et has ob id in Libris pontificum tripodas dictas, et Apollini ob id sacras, quia cum ipse divinationis deus sit huiusmodi lauri eandem videantur habere virtutem, cum legatur si frondes huius specie lauri dormientis capiti supponantur vel alligentur, eum procul dubio vera visurum somnia.