Phenix, ut dicit Lactantius, filius fuit Agenoris. Hunc dicit Eusebius in libro Temporum, regnante Argivis Danao, una cum Cadmo fratre a Thebis Egyptiis venisse in Syriam, et apud Tyrum et Sydonem imperasse, quod quidem fuisse potuit circa annum mundi īīīdccxlvi; post paululum autem dicit eum anno primo Lyncei regis Bithiniam condidisse, que prius Mariandina vocabatur. Quod fuit anno mundi īīīdcclxxviiii. Huius tamen adventus in Syriam non convenit cum dictis supra, ubi de Agenore a Theodontio et etiam ab Ovidio discrepat, qui videtur velle Agenorem venisse non Phenicem, cum Cadmum missum ad perquirendam Europam ab Agenore non a Phenice describat. Sed has ego varietates ultro concordare volentibus linquam et de Phenice quid compererim prosequar. Hunc autem arteficiosum fuisse hominem ostendit Eusebius, eo quod primus quasdam licteras seu licterarum caracteres Phenicibus dederit. Deinde ad scribendum eas eis instituisse vermiculum, unde et color ille pheniceus dictus est, credo ab inventore qui postea, mutata lictera, est puniceus appellatus.