CAP. XXX. De Prito filio Abantis, qui genuit Meran et sorores.

Pritus seu Pretus, ut Lactantio placet et Servio, filius fuit Abantis Argivorum regis. Huic, ut fere omnes asserunt, coniux fuit Stenoboe, Omerus autem dicit Anthiope, ex qua tres sustulit filias, que iam adulte, eo quod formosissime essent, elate templum Junonis intrantes, se pretulere Junoni; quam ob rem turbata Juno, illis furorem immisit talem, ut se vaccas arbitrarentur, et aratra timentes silvas optarent, ut ait Virgilius: Pretides implerunt falsis mugitibus agros. Ovidius aliam refert insanie causam, dicens has in Cea insula se vaccas creditas, eo quod furto facto ex armentis Herculis prestitissent consensum. Sed quacunque causa factum sit, egre tulit infortunium Pretus, proposuitque regni partem, et quam ex eis mallet in coniugem, ei qui illas in pristinam mentem revocasset. Cuius premii cupiditate tractus Melampus Amithaonis filius curandas assumpsit, et, ut ait Vitruvius in libro Architectonice, eas apud Clitorim Arcadie civitatem duxisse, ibidem enim spelunca est ex qua profluit aqua, ex qua si quis biberit fit abstemius et ob id apud eam in lapide epygrama grecis carminibus scriptum est, testificans aquam non esse ydoneam ad lavandum, et vitibus inimicam. Ibi autem, peractis sacris, eas purgavit et pristine restituit menti, et sic regni partem et coniugium unius consecutus est. Pretus autem, secundum Eusebium, annis xvii regnavit, eique successit Acrisius frater. Huius ego filias, si medelam Melampodis intueor, vino fuisse ultra quam deceat mulieres avidas arbitror et, potate non nunquam, se patri regi preferre ausas; quam ob rem Junonis iram, id est regnantis patris, meruere, et castigate in partem alteram instigante vino muliebriter in furiam verse, se vaccas, id est servas et iugo subditas clamitabant. Quod cum forsan sepius contigisset vexatus infortunio Pretus eas tradidit Melampodi curandas; qui cum eas aqua predicta potasset, hostes vini fecit et furor abiit consuetus.

Share on Twitter Share on Facebook