Scitha, ut Plinio placere videtur in libro De hystoria naturali, Jovis fuit filius. De quo nil aliud legimus, preter quod ipse asserit Plinius, eum scilicet arci saggittarumque repertorem primum fuisse; quem longe antiquiorem sacre testantur litere, ex quibus summitur Lamech sagittarium extitisse.
Supererat de stirpe Etheris Celius quem, ut in sequenti libro daret initium, reservare satius visum est.
Genealogie deorum gentilium liber secundus explicit.