Lavinia filia fuit Latini regis et Amate secundum Virgilium, quam cum, Turno regi promissam, Latinus pater daret in coniugium Enee Troiano, ingens exortum est bellum, et, ut ait Servius, in primo fere concursu Latinus occisus est; et sic patris dotata sanguine advene coniugio iuncta est. Et cum virum in eodem conflictu apud Numicum fluvium perdidisset, timens victoris privigni insolentiam, ex Enea pregnans aufugit in silvas, et, ut dicit Servius, apud Tyrum pastorem divertit, ibique peperit filium, quem Julium Silvium Postumum appellavit, eo quod post patris funus in silvis natus esset. Hanc Ascanius postea revocavit in regnum patrium, cum ipse secessisset in Albam a se conditam. Quod quidem cum regia indoles generoso mulieris in pectore ob adversas res in nullo fracta esset, adeo integre conservavit, ut, adulto Silvio, auctum quam diminutum potius resignaret. Eusebius autem in libro Temporum dicit hanc post Enee mortem Melampodi cuidam nupsisse, et ex eo concepisse filium, quem Latinum Silvium nominavit, qui etiam Latinus, Julio Silvio mortuo, imperavit.