CAP. LVII. De Septentrione vento et Circio collaterali eius, filiis Astrei.

Septentrio ventus est a plaga in qua oritur nuncupatus. Nascitur enim in locis aquosis et congelatis et excelsis montibus, ex quibus ad nos usque purus flat, eo quod in locis, per que transitum facit, nullus ob intensum frigus resolvitur vapor. Hic aerem serenum facit, et quas exciverat Auster pestes, repellit et purgat. Complexione autem cum collateralibus frigidus est et siccus. Qui enim a dextris est, Circius appellatur, nivium grandinumque productor. A sinistris autem Aquilo est, seu Boreas, de quo latior sermo sequitur.

Share on Twitter Share on Facebook