Zephyrus ventus est occiduus, qui a latinis vocatur Favonius, complexione frigidus et humidus, temperate tamen. Hyemem autem resolvit et germina floresque producit, et dicitur Zephyrus a Zephs grece, quod latine vita sonat. Favonius autem eo quod faveat germinantia vel faveat germinibus; flat enim suaviter et placide a meridie usque in noctem, a principio veris usque ad estatis finem. A dextris eius Affricus ponitur, qui tempestuosus fulmina et tonitrua generat. A sinistris autem eius Chorus, qui, ut Beda dicit, in oriente nubilosum aerem facit, cum serenum faciat in occiduo. De Zephyro talis recitatur fabula. Nynpham fuisse scilicet nomine Clorim, a Zephyro dilectam, et in coniugem assumptam, eique ab eo in munus amoris atque violate pudicitie omne ius in flores concessum, eamque ex Clora Floram vocavit. Preterea refert Omerus in Yliade hunc Tyellam compressisse Arpyam, et ex ea Xanthum et Balium Achillis equos suscepisse. Harum fabularum intensio talis esse potest. Dicit Lactantius in libro Istitutionum divinarum Floram feminam magnas ex meretricio quesisse opes, quarum moriens Romanum populum scripsit heredem, parte servata, que sub annuo fenore prestaretur, ex quo scilicet fenore voluit, ut suus natalis dies singulis annis editione ludorum celebraretur. Qui ludi Florales et sacra Floralia a Flora nuncupata sunt, quod quia senatui tractu temporis flagitiosum visum est, cum timore plebis retractare non posset, ab ipso meretricis nomine argumentum summi placuit, ut rei pudende dignitas adderetur, et inde finxerunt Floram floribus preesse, eam oportere ludis placare, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florerent. Quem colorem secutus Ovidius, nynpham non ignobilem Zephyro nuptam et dotalitio munere, ut floribus preesset, accepisse a sponso. Qui ludi, ut dicit Lactantius, memorie meretricis conveniunt; nam omni lascivia et verborum licentia, quibus omnis obscenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus vestimentis, que ludis in illis mymorum fungebantur officio, celebrantur. Ex Tyella autem Arpya equos suscepisse, nescio quid velit Omerus, nisi id forte, quod apud Olisbonem extremum Hyspanie in Occiduum oppidum equas facere consuevisse apud Plinium Secundum legimus. Quas dicit Plinius in concupiscientiam prolis suscipiende venientes hyulco gutture consuevisse flantes Zephyros suscipere, et ex eis concipere et parere velocissimos equos brevi tamen evo valentes. Sic forsan ex equa cui nomen erat Thyella, que impetus seu procella interpretatur, factum est, vel ut supra de equis Dardani ex Borea conceptis diximus.