CAP. LIX. De Zetho et Calay filiis Boree.

Zethus et Calays filii fuerunt Boree et Orythie, ex quibus quoniam que leguntur communia sunt, ut de ambobus invicem scriberem necesse fuit, de quibus sic Ovidius: Illic et gelidi coniunx Orythia tyranni Et genitrix facta est, partus enixa gemellos, Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has una memorant cum corpore natas, Barbaque dum rutulis aberat subnixa capillis, Implumes Calaysque puer Zethusque fuerunt. Mox pariter penne ritu cepere volucrum Cingere utrumque latus, pariter flavescere mali etc. Hos insuper testatur Ovidius cum Jasone et aliis Argonautis ad Colcos ivisse. Verum ut dicit Servius, cum a Phyneo rege Archadie, qui eo quod suasione nove coniugis filios cecaverat, a diis cecatus et ipse fuerat, eique ut escas fedarent atque surriperent, arpye obscene aves fuerant apposite; suscepti hospitio remunerationis gratia ad expellendas aves Zethus et Calays, quoniam alati erant, missi sunt. Qui cum illas strictis gladiis persequerentur, ex Archadia pulsas usque ad insulas, que Plote appellantur, persecuti sunt. Ibi vero monitu Yris ut desisterent Jovis canes ulterius persequi, ad socios redierunt. Que iuvenum conversio nomen immutavit insulis, et ubi Plate dicebantur, Strophades dicte sunt, nam strophe grece, latine conversio dicitur. Hec ego de istis legisse memini; quid autem habeant sub velamine fictiones, detegendum est. Dicit ergo Ovidius hos post pueritiam pennas habuisse, pro quibus ego intelligo barbam et velocitatem, que in adolescentia hominibus veniunt. Circa autem allegoriam pulsarum ab his arpiarum, dico quod divino munere omnes boni nascimur, et sic prima mortalium coniunx bonitas, seu innocentia est. Sed tandem grandiores effecti ut plurimum obiecta innocentia depravamur, et tunc secunda superinducitur uxor, cum quis concupiscibilis appetitus iudicio se trahi permittit, quod in quam perniciosos deducat saltus, Phyneus testis est. Qui auri cupidine occupatus, dum avaritie credit, que secunda illi uxor fuit, filios privat luminibus. Filii autem nostri laudabiles actus sunt, quos tunc privamus lumine, cum illos obscenis operibus deturpamus. Quid enim turpius agere possumus, quam bonam mentem abicere, ut divitias acquiramus? Quod teste Seneca phylosopho, facete Demetrius potenti cuidam libertino dixit, Facilem scilicet sibi esse ad divitias viam, quo die penituisset bone mentis. Sic et nos ceci efficimur, quando ob census desiderium nimium in rapinas et turpia lucra delabimur. Apponuntur enim talibus arpye fede volucres atque rapaces, quas ego mordaces avarorum curas et sollicitudines intelligo, a quibus ideo avaris surripi dicuntur dapes, quia dum talibus detinentur cogitationibus, avari in tam grandem sui oblivionem veniunt, ut etiam aliquando cibum sumere efficiantur immemores, seu dum auri cumulum augere satagunt, sibi ipsis cibos extenuant et sua miseria fedos faciant. Argonaute qui apud hunc hospitantur, quoniam illustres omnes iuvenes fuere, et virtute conspicui, loco salubrium consiliorum summendi sunt, que et si egre suscipiantur a talibus, suscipiuntur tamen aliquando, et suscepta, loco muneris retribuunt boni inquisitionem, que secundum Fulgentium pro Zetho et Calay intelligitur. Hec autem boni, id est veritatis inquisitio agit, ut canes Jovis, id est mordaces cure et alienis bonis continue inhyantes pellantur usque ad Strophades id est usque ad conversionem animi perquirentis bonum. Que conversio esse non potest, nisi omissis viciis et concupiscientiis in virtutem quis egressus dirigat suos, et tunc remanet a sordibus desideriorum turpium immunis mensa Phynei. Sane Leontius longe brevius huius sensum expedit. Dicit enim hystoriam hanc fuisse talem: Phyneum ditissimum fuisse regem Archadie et avarum, et mortua Steneboe coniuge, ex qua Palemonem et Phyneum susceperat filios, superinduxit Arpalicem Boree filiam et sororem Zethi et Calay, cuius precibus ipse filios excecavit; quod scientes pyrrate, qui Plotas insulas incolebant, quasi in destitutum auxiliis et odiosum suis ob scelus commissum in filios venere, et obsederunt eum, et machinis erectis usque in regiam putrida sordesque iaciebant; tandem venientibus Zetho et Calay, vocatis cum longis navibus, eum liberaverunt obsidione, pyrratasque usque ad Strophades repulere.

Share on Twitter Share on Facebook