Actheon filius fuit Aristei ex Auctonoe coniuge, Statio teste: Nec dum ille habitus aut verse crimina forme Mutat Aristeo genitus fraus aspera cornu Tela manu reicitque canes in vulnus Hyantes. Hic etiam, ut ait Ovidius, Yanthius appellatus est; scribit enim: Cum iuvenis placido compellat Yanthius ore. Et sunt qui dicant hoc illi nomen a puella sepulta eo in loco in quo natus est. Hic, ut ostendit idem Ovidius, venator fuit, et cum die quodam venatione fessus in valle Gargaphie descendisset, eo quod in ea fons esset, recens et limpidus, et ad eum forte potaturus accederet, vidit in ea Dianam nudam se lavantem. Quod cum egre Diana tulisset, sumpta manibus aqua, in faciem eius proiecit dicens: Vade et dic si potes. Is autem repente in cervum conversus est, quem cum canes eius vidissent, confestim irruerunt in eum, illumque in mortem coactum atque dentibus laceratum comederunt. Circa quod figmentum sic scribit Fulgentius: Anaximenes, qui de picturis antiquis disseruit, ait libro II° venationem Actheonem dilexisse, qui cum ad maturam pervenisset etatem, consideratis venationum periculis, id est quasi nudam artis sue rationem videns, timidus factus est. Et paulo post: Sed cum venandi periculum fugeret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo, pene omnem substantiam perdidit. Ob hanc rem a canibus suis devoratus dicitur. Hec Fulgentius.