CAP. XXX. De Amphyone rege Thebarum, V° Iovis secundi filio, qui VII genuit filios et totidem filias.

Anphyon filius fuit Iovis et Anthiope, ut in Odissea testatur Omerus. Ex cuius creatione, ubi de Anthiopa scribitur, fabula recitatur. Dicit tamen Ovidius quod ibidem non scribitur, a Iove in taurum verso oppressam Anthiopam et gravidam factam. Et alibi dicit: Addidit et satyri celatus imagine pulchram Iuppiter implerit gemino Nicteida fetu etc. Omerus preterea, ubi supra, dicit Iovem tres ex Anthyopa suscepisse filios, Anphyonem scilicet et Zethum, atque Calathum. Hos preterea volunt expositos a matre, pulsa a Lynceo rege Thebarum, ob stuprum cum Epapho, seu Iove commissum, et grandes tandem a pastore quodam nutriti, insurrexisse in Lynceum et eum occidisse, atque Dyrcem coniugem eius, et demum, pulso Cadmo sene, apud Thebas regnasse. Ex istis autem, secundum Servium, Anphyon musice artis adeo peritus fuit, ut iuxta Lactantium a Mercurio cytharam meruerit, cum qua Thebanos muros construxit, ut Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dicit: Cuiusque muros natus Anphyon Iove Struxit canoro saxa modulatu trahens etc. Eumque Lydios modulos invenisse scribit Plinius. Huic insuper coniunx fuit Nyobes Tantali filia, ex qua, secundum Omerum in Yliade, XII suscepit filios, secundum vero latinos poetas, et Ovidium potissime, suscepit XIIII. Quos cum ob superbiam Nyobis ab Apolline et Diana vidisset occisos, se ipsum gladio interemit. Nunc autem declarande fictiones veniunt. Dicunt igitur hunc a tauro Iove, seu satyro conceptum, quod fictum puto ad fervorem libidinis opprimentis demonstrandum, cum scribatur alibi Anthiopam violenter oppressam. Theodontius tamen dicit Anphyonem et fratres non Iovis sed Epaphi fuisse filios ex Anthyopa, et ob hoc a Lynceo Thebarum Egyptiorum rege Anthiopam repudiatam, in quem Lynceum iam adulti iuvenes insurgentes, eum interfecere, et aufugerunt in Greciam, et a Cadmo suscepti eum senem regno privaverunt, et se Iovis dixere filios. Floruit enim, ut dicit Eusebius in libro Temporum, in musicis, Lynceo regnante Argis. Eum autem cythara movisse saxa in muros Thebanos construendos dicit Albericus, nil aliud fuisse, quam melliflua oratione suasisse ignaris, atque rudibus et duris hominibus, et sparsim degentibus, ut in unum convenirent, et civiliter viverent, et in defensionem publicam, civitatem menibus circundarent, quod et factum est. Quod autem a Mercurio cytharam susceperit, est quod eloquentiam ab influentia Mercurii habuerit, ut mathematici asserunt.

Share on Twitter Share on Facebook