Macaon, ut dicit Papias, filius fuit Esculapii, evo suo insignis medicus, quod ego utrum credam nescio, eum saltem fuisse medicum, cum scribat Ysidorus post fulminatum Esculapium interdictum fuisse medendi exercitium, et ut ait Plinius ubi de Hystoria naturali: cum claruissent opera Esculapii temporibus Troianis sequentia eius in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum, et tunc ea revocavit in lucem Ypocrates etc. Quod tempus, ut dicit Ysidorus, fuit annorum fere quingentorum. Hinc ego sumptum puto quod fictum est, Solem ob fulminatum Esculapium noluisse aliquandiu lucis currum ducere, ut ostenderetur Solis inventum, scilicet medicinam, eclipsim passum per secula plura, et tandem in lucem revocatum. Ego hunc Machaonem autoritate Papie non apposuissem, cum eum in multis circa talia minus curiosum sepissime invenerim scripsisse dissona veritate, sed ut ponerem me traxit solertia Pauli, qui non solum Macaonem Esculapii filium scribit, sed et Asclepium quendam Macaonis filium fuisse confirmat.