CAP. XLVIII. De Minerva, secundi Iovis filia XIIIIa.

Minerva, non ea cui cognomen Trytonia fuit, Iovis secundi fuit filia, ut scribit Tullius de Naturis deorum; quam idem Tullius inventricem asserit fuisse bellorum atque principem, et ob id a nonnullis Bellona appellata est; et soror Martis et auriga, ut testari videtur Statius dicens: Regit atra iugales Sanguinea Bellona manu, longaque fatigat Cuspide etc. Nec ea fuit hec, quam veteres virginem et sterilem asseruere, quin imo, ut idem dicit Tullius, ex Vulcano, Celi filio antiquissimo, Apollinem primum peperit. Preterea, ut dicit Leontius, hec est, quam armis insignem finxere, oculis torvam, hastamque gerentem longissimam cum cristallino clipeo, et hoc magis ad ostentationem inventi a se belli, quam ob aliquod aliud significatum. Quod ego non credo, quin imo insignia illa ad aliquod misterium ostendendum apposita omnia puto. Nam cum omnes assiduis infestemur bellis, armatam fingi puto, ut doceamur providos viros semper in armis consistere, id est consiliis, quibus ad emergentia possit obsistere. Quod oculos abeat torvos, ostendit sapientem defacili capi non posse, cum ut plurimum exterioribus actibus longe aliud se ostendat agere, quam gerat animo, uti torvus alibi respicit quam intuentes eius faciem arbitrentur. Hasta autem idio illi dicatur longissima, ut noscamus prudentem virum etiam longinqua cognoscere, et ex longinquo ictus infigere, atque a se insidiantes repellere. Cristallinum autem ideo illi clipeum attributum esse, ut appareat in transparenti cristallo atque solido corpore sapientem virum eque simul et hostis videre opera, et se ipsum remediis oportunis protegere. Huic insuper dicit idem Leontius, cum Neptuno de impositione nominis civitati Athenarum fuisse certamen, illudque presentibus diis in Ariopago agitatum, actumque eorum sententia, ut quis eorum terra percussa laudabiliorem produxisset effectum, is civitati nomen imponeret: ob quam rem Neptunus, percusso tridente solo, equum produxit. Minerva autem, hasta proiecta, produxit olivam. Que quoniam utilior visa sit equo, Minerva deorum iudicio civitatem ex suo nomine nuncupavit Athenas; nam Minerva a Grecis Athena vocitata est. Quod hic figmenti est, sic Albericus exponit. Dicit enim Cicropi conditori, qui et huic Minerve contemporaneus fuit, et, iusta Theodontium, pater, fuisse aliquandiu ambiguum, an illa a commoditate maris, qua plurimum valebat, an a commoditate terre qua etiam pluribus habundabat, denominaretur; quam maris commoditatem per equum designare voluere, quia et mare vehat ut equus, et equus ut mare velox sit, et non nunquam impetuosus et furore nimio plenus, ut mare. Terre vero olivam, seu quia locus olivarum abundans sit, seu quia pingue sit solum et fertile. Tandem dum cerneret circumspectus homo maris commoda variis ex causis posse subtrahi, et terrestria qualiacunque esse continua, a terrestribus perpetuis denominanda censuit, eamque vocavit Athenas, quod latine immortales sonat. Ego autem puto, cum maritima civitas sit Athene, dissensionem hanc inter nautas et mechanicos fuisse homines, ostendentibus nautis rem plurimum augeri navigiis, que per equum intelligenda sunt. Mechanici autem contra, artibus et agricultura civitates substentari et augmentari, que per olivam demonstrantur, cum eius sit liquor mitis et ampliativus; quam ob rem a diis, id est a iudicibus, in hoc datis pro mechanicis, sententia lata est, et hic pro nautis optime Neptunus inductus est, pro mechanicis autem Minerva, que artium omnium fere repertrix fuit. Posset hic quis obicere Iovem primum regem Athenarum dictum longe antiquiorem Cicrope, et hic Cicropem conditorem dicimus Athenarum; hanc obiectionem paucis absolvit Leontius. Dicit enim non de novo edificatas Athenas a Cicrope, sed mari propinquiores factas, et hac tempestate sponte sua olivam in arcem natam.

Share on Twitter Share on Facebook