Mopsus, dicit Theodontius, filius fuit Apollinis et Ymantis, Iasoni summa atque fida amicitia iunctus, ut testatur Statius: Sepius in dubiis auditus Jasone Mopsus. Hic, ut placet Lactantio, divinandi peritissimus fuit et Gryneo nemori, ubi Apollinis oraculum erat, prefectus, ut ait Servius. Fuit enim homo evo suo venerabilis adeo, ut illi post mortem templa dicata sint, et ex eorum abditis a petentibus accepta responsa. Paulus autem dicit non Ymantis fuisse filium, sed Manthonis, filie Tyresie Thebani. Hunc preterea dicit Pomponius Mela Phaselim civitatem in finibus Panphylie condidisse; nec multo post asserit idem Pomponius Manthonem fugientem Thebarum victores, Clarii fanum apud Lybedos Yonas statuisse, Caystro flumini proximum. Nec longe ab eo Mopsum eiusdem filium Colophonem condidisse. Eusebius autem dicit Mopsum apud Cilices regnasse, regnante Agamennone Mecenis, et ab eo Mopsicrene et Mopsistie dicti. Dicentibus Manthonem huius fuisse matrem, adversantur dicentes Manthonem post Thebanum bellum in Ytaliam transmigrasse, et in Cisalpinam Galliam devenisse.