Nycostrata, Theodontio et Leontio asserentibus, filia fuit Yonii Arcadum regis. Que cum, secundum predictos, Pallanti, cuidam Arcadi viro nobili, nupsisset, seu secundum alios eius nurus existeret, ex Mercurio postea Evandrum Arcadie regem concepit; et cum Grecarum licterarum esset doctissima, adeo versatilis fuit ingenii, ut ad vaticinium usque penetraret vigilanti studio, et famosissima vates evasit. Et cum querentibus non nunquam expromeret futura carmine, Nycostrate abolito nomine, Carmenta nuncupata est. Que cum Evander putativum patrem seu verum potius occidisset casu, ut quidam volunt, seu ut aliis videtur, seditione suorum e regno pulsus avito, magna filio fugienti vaticinio promittens, cum eo ad Ytaliam devenit, et hostia Tyberis intrans, in Palatino monte consedit. Et cum silvestres comperisset incolas, novos licterarum caracteres adinvenit, eosque earum coniunctiones sonosque edocuit. Que et si ab initio XVI tantum fuerint, aliis a posteris superadditis, eis in hodiernum usque utimur. Cuius rei admirati rudes, non hominem sed deam potius arbitrati sunt. Et cum eam adhuc viventem divinis celebrassent honoribus, mortue sub infima Capitolini montis parte, ubi vitam duxerat, sacellum suo nomini condidere. Et ad eius perpetuandam memoriam a suo nomine loca adiacentia Carmentalia vocavere. Quod quidem nec Roma iam grandis abolesse passa est, quin imo ianuam civitatis, quam ibi exigente necessitate cives construi fecerant, Carmentalem per multa secula vocavere. Supererat, ut omnis Iovis secundi posteritas esset apposita, Dardanum, qui ex filiis eius unus fuit, et omnem ipsius prosapiam apponere; verum quoniam volumen hoc quintum finem poscere videbatur, et illam esse longiusculam, visum est hic terminum figere, et Dardanum prolemque suam sequenti volumini reservare.
Genealogie deorum gentilium liber Vus explicit.