CAP. XXXV. De Pasythea et Egyale et Euprosyne gratiis secundi Iovis filiabus.

Pasythea, Egyales et Euprosyne, que Gratie seu Carites appellantur, ut placet Lactantio, Iovis et Authonoy fuere filie. Has dicunt Veneris esse pedissequas, affirmantque quia se lavent in Acydalio fonte, qui in Orcomeno Boetie civitate est, et inde nudas incedere, et invicem iunctas; ac ex eis duas facie ad nos esse conversas, cum tergum tercia vertat. Quid autem in hoc senserint veteres, excutiendum est. Cum enim gratia semper in bonum sonet, merito Iovis dicentur filie, cuius effectus semper in bonum tendunt. Et cum coniunctionum omnium ex attributa potentia causatrix Venus sit, ut supra dictum est, illi merito obsequuntur, cum semper videatur, aliquali Gratia precedente, quis in unionem seu amicitiam ire alterius, ut puta ratione benefici inpensi, vel complexionis et morum conformitate, seu studiorum similitudine et huiusmodi. Et ideo, ut placet Fulgentio, Pasithea, que Gratiarum prima est, interpretatur attrahens, eo quod ante alia quacunque moveamur causa, ad aliquam rem desiderandam attrahimur. Secunda autem Egyales interpretatur demulcens, et hoc ideo, quia nisi delectaret in processu, quod appetivimus ante, non iretur in perseverantiam amicitie, imo dissolveretur illico, et id circo, ut demulceat et delectet necesse est, quod attraxerat ante. Tercia autem Euprosines appellatur, quod retinens sonat, ut per hoc intelligatur in vacuum quis in dilectionem alicuius rei attrahi, atque se attractum delectari, nisi quis opere suo teneat quod attraxerat et delectat; et hinc potes advertere duas in te Gratias venientes; terciam vero a te in illas euntem, et sic due in nos faciem, tercia tergum vertit. Vel aliter, si quid enim in hominem gratum miseris, ab eo in te duplum, seu maius redire videbit, et ob id dicit Ylioneus Didoni: Nec te certasse priorem peniteat, quasi velit intelligi, si nobis boni aliquid feceris, et vivat Eneas, duplicatum ab eo recipies. In Acidalio autem fonte ideo balneari dicuntur, quia acida grece latine cura est, et hoc ideo fictum, ut sentiamus quia, dum trahimur, dum mulcemur, dum retinere conamur, variis curis angimur. Nudas autem eas incedere non ob aliud voluere, nisi ut videremus, quia in captandis amicitiis, nil fictum, nil fucatum, nil palliatum intervenire debeat, quin imo simplici et pura mente, atque aperta in hoc debemus incedere; nam qui aliter exquirunt, amicitiarum mercatores potius quam factores dici possunt.

Share on Twitter Share on Facebook