CAP. XXII. De Psyce XVa Apollinis filia.

Psyces, ut dicit Martialis Capella in libro, quem De nuptiis Mercurii et phylologie scripsit, filia fuit Apollinis et Endilichie. Ex qua Lucius Apuleius, in libro Methamorphoseon, qui, vulgariori vocabulo, Asinus aureus appellatur, longisculam recitat fabulam talem: Regem scilicet fuisse et reginam, quibus tres fuere filie, quarum due maiores natu, etsi forma spectabiles essent, iunior, cui Psyces nomen erat, in tantum pulchritudine ceteras excedebat mortales, ut non solum admiratione teneret spectantes, sed infigeret animis ignaris rei miraculo credulitatem, ut Venus esset que descendisset in terris, et fama longe lateque vulgata invise formositatis egit, ut non solum cives sed exteri ad visendam Venerem et sacris honorandam accederent, templis vere Veneris neglectis. Quod egre Venus ferens, in Psycen accensa, Cupidini filio iussit, ut eam amore ferventissimo hominis extreme sortis incenderet. Interim pater de nuptiis virginis Milesium Apollinem consuluit. Qui respondit, ut illam in vertice montis deduceret, ibique divina stirpe creatum, esto pessimum et vipereum, nancisceretur virgo maritum. Quo responso parentes affecti, cum lacrimis et merore totius civitatis, virginem in predestinatum deduxere culmen, ibique solam liquere. Que et si solitudine et incerto timore futuri coniugis anxiaretur, non tamen diu perstitit, et venit Zephyrus mitis, et suavi spiritu eam summens, in floridam detulit vallem; in qua cum aliquali somno lenisset erumnam, surgens vidit gratum oculis nemus et argenteis undis manantem fontem, atque palatium non solum regium sed divinum, miris ornatum divitiis; quod cum intrasset et ingentes invenisset thesauros absque custode, et miraretur plurimum, obsequentium vocibus absque corporibus auditis, intravit lavacrum, invisis sibi assistentibus obsequiosis. Inde cena divinis conferta dapibus sumpta, cubiculum intrans, conscendit genialem thorum, et soporate maritus affuit. Qui cum eam sibi fecisset coniugem, veniente luce invisus abiit; et sic sepius magna Psycis consolatione continuans, factum est ut sorores, eiusdem audito Psycis infortunio, e domibus maritorum ad lugubres parentes accederent, et una cum eis sororis infelices nuptias deflerent. At Cupido presentiens quid invidia sororum pararetur Psyci, eam premonuit, ut earum omnino flocci faceret lacrimas, nec in suam perniciem pia atque credula esset. Quod cum spopondisset Psyces, se cepit deplorare captivam et quod sorores videre et alloqui non posset, et venientem atque redarguentem Cupidinem precibus in eam sententiam traxit, ut cum eis loqui posset, Zephyroque iuberet, ut eas ad se leni deferret flatu. Qui cum fecisset, concessit etiam ut ex thesauris, quos liberet, asportare permitteret, sed earum suasionibus nullo modo crederet, nec suam videre formam alicuius consilio exoptaret. Tandem complorata domi Psyce a sororibus, scopulum conscendere, et ululatu femineo redintegrato a Psyce audite sunt, atque paucis consolate verbis, et postremo illas Zephyrus Psycis imperio in vallem detulit amenam. Ibi a Psyce festiva caritate suscepte, divinum nemus et regiam, thesaurosque mirate, et lavacro atque cibo refecte, percontari scrupulose cepere, quisnam eius vir ac tantarum rerum dominus esset. Illa autem memor precepti coniugis, iuvenem finxit venationibus intentum; et concessis eis que vellent ex thesauris, a Zephyro illas in summitate montis iussit deferri. Que, post longas infortuniorum suorum querelas, felicitati Psycis invidentes, celatis thesauris fictisque lacrimis ad parentes rediere, et inde inito de pernicie Psycis consilio abiere ad viros. Psyces autem iterum premonetur a viro, ut sororum evitaret insidias, et nullius consilio eum videre conetur. Revertuntur interim sorores invide, et obsequio Zephyri ex vertice montis deferuntur ad Psycem, et letanter suscepte felicitati et pregnationi congratulantur sue; captamque verbis mellifluis aggrediuntur venenosis colloquis, inquirentes iterum quisnam vir eius esset. Psyces autem pridiani oblita mendacii, in fictionem alteram devertit, eumque dixit mediocris etatis hominem et vacantem negociationibus, datisque muneribus iussit illas Zephyro reportaret. Que cum advertissent eam, non ea forma qua pridie dixisset, virum designasse, illum ab ea invisum, et perconsequens arbitrate deum sunt, et sic acrius exarsere. Et inde die redeuntes seguenti, affectu pio verbis se maximam salutis eius curam gerere monstravere, asseverantes post multa se pro comperto habere a circumvicinis incolis, non hominem, sed serpentem tortuosum illas edes incolere, eiusque virum esse, nec illum aliud expectare quam maturitatem eius quem gerebat in utero, ut ex ea illoque se ampliori sagina saturaret. Quibus terrefacta Psyces et eis ultro aures prebens, eo quod ille adeo se videri recusaret, eis remissis ad scopulum, consilio earum novaculam paravit, et lucernam abscondit sub modio, nocte seguenti visura, quisnam esset is cuius uteretur concubitu, et ut illum perimeret si verbis, responderet forma, sororum. Intrat igitur more suo lectum Cupido, et in somnum solvitur. Psyces vero, aperto lumine, vidit illum mira formositate conspicuum iuvenem, alis pernicibus insignitum, et ad eius pedes arcum et pharetram sagittis confertam; e quibus cum unam mirabunda eduxisset, expertura aciem, adeo digito impressit suo, ut aliqualis scaturiret e vulnere sanguis. Quo facto, miro dormientis adhuc amore flagravit. Dumque illum mirabunda conspiceret, favillula ex lucerna prosilivit in dexterum dormientis humerum; quam ob rem expergefactus Cupido repente fugam arripuit. Verum Psyces cum illum cepisset crure atque fortiter teneret, tam diu ab eo per aerem delata est, donec fessa, eo dimisso, caderet. Cupido autem in vicinam cupressum evolans, longa querela eam redarguit, seipsum damnans, quod a matre missus, ut illam extremi hominis amore incenderet, et ipse se ipsum ob eius pulchritudinem vulnerasset; et inde evolavit. Psyces vero postquam illum videre non potuit, se in propinquum deiecit fluvium mortem cupiens. Fluvius autem aspernatus eam deduxit in ripam, ubi a Pane deo verbis solata aliquantisper est. A quo tandem discedens in civitatem venit, in qua altera sororum nupta; quam cum convenisset illi casum suum recitavit omnem, verum vindicte avida, in perniciem sororis consultricis astutule mentita est circa extremum verborum Cupidinis, asserens eum dixisse: abi hinc et res tuas affer, postquam imperium meum servare nequisti, ego autem sororem tuam, teque nominavit, meis nuptiis coniugabo, et me fecit inde confestim a Zephyro deferri in culmen ex quo sustulerat. Quod cum audisset illa, confestim evolavit in montem, et alio flante vento inquit: Accipe Zephyre dominam tuam meque deducito in viri cubiculum, et cum verbis sumpto saltu maximo, se in ingens precipitium dedit, quassatoque corpore toto, alitibus esca effecta est. Psyces inde equo modo et aliam sororem misit in saltum. Demum cum primo Cereris inde Iunonis precibus exquisisset subsidium, et ab utraque repulsam habuisset, audissetque, iubente Venere, Mercurium voce preconia mortalibus cunctis iussisse, ut nemo eam occultaret, et dona indicanti preponeret, se ad fores Veneris presentavit. A qua obiurgata diu et capillis tracta, sollicitudini et tristitie ancillis suis ut excruciaretur tradita est. A quibus cum esset verberibus lacessita, eidem a Venere cumulus segetum multiplicium appositus est, iussumque ut in seguenti vespere grana seminum omnium discreta representaret eidem. Quo iussu, abeunte Venere, obstupefacta Psyces riguerat, sed advenientibus formicis ab eis confestim iussa Veneris peracta sunt. Secundo autem Venus precepit eidem, ut floccum aurei velleris ostensi pecoris eidem portaret; quod Psyces, secuta monitum palustris arundinis, cum obtinuisset, imperanti reportavit. Tercio Venus, urnulam tradidit iussitque, ut plenam ex undis Stigiis ei deferret confestim. Que cum locum videret inaccessibilem, aquile volantis subsidio mandatum dire socrus implevit. Quarto Venus, data ei pixide, iussit illi ad Inferos descenderet Proserpineque, sua ex parte, paululum sue formositatis exposceret. Que cum iret ad turrim se precipitatura, ab eadem monita descendit ad Inferos, et legationi peracta, pixidem plenam atque coopertam assumpsit, et ad superos remeavit, sed immemor mandatorum turris, sumptura aliquantulum divine formositatis, ut amanti suo pulchrior videretur, aperuit pixidem ex qua prosilivit somnus infernus, qui in eam iniectus, eam non aliter quam corpus mortum soporavit. Sed Cupido iam convalescens a vulnere, casum sue Psycis advertens, per fenestram cubiculi evolavit ad dormientem, detersoque ab ea somno et in pixidem redacto, redarguit eam presuntionis adversus monitus habite, dixitque ut mittenti deferret, quod et factum est. Cupido autem impatiens infelicitatum et laborum puelle a se dilecte, Iovem oravit, ut pateretur illam sibi coniugem fore. Qui precibus annuens, congregatis diis, eorum in presentia iussit ut Psyces coniunx esset perpetua Cupidinis. Quam Mercurius Iovis iussu devexit in celum et ibidem, immortalis effecta, nuptie celebrate sunt. Ipsam autem Cupidini peperit voluptatem filiam. Serenissime rex, si huius tam grandis fabule ad unguem sensum enucleare voluerimus, in ingens profecto volumen evaderet, et ideo cur Apollinis, et Endilichie filia dicatur Psyces, que eius sorores, et cur Cupidinis dicatur coniunx, cum paucis ex contingentibus dixisse satis sit. Psyces ergo anima interpretatur. Hec autem Apollinis, id est solis, filia dicitur, eius scilicet qui mundi vera lux est deus, cum nullius alterius potentie sit rationalem creare animam, nisi dei. Endelichia autem, ut dicit Calcidius super Tymeo Platonis, perfecta etas interpretatur; cuius ideo rationalis anima dicitur filia, quia et si in utero matris illam a patre luminum suscipiamus, non tamen eius apparent opera, nisi in etate perfecta; cum potius naturali quodam instinctu usque ad etatem perfectam feramur, quam iudicio rationis; etate vero perfecta agere incipimus ratione; ergo bene Apollinis et Endelichie filia dicitur. Sunt huic due sorores maiores natu, quarum una est anima vegetativa, altera vero sensitiva, sed Psyces pulchritudine illas excedit, et hoc ideo quia vegetativa anima communicamus cum plantis, sensitiva autem cum brutis, rationali quidem cum angelis et Deo, quo nil pulchrius. Psyces vero ideo dicitur iunior, quia longe ante eam vegetativa conceditur fetui, et inde tractu temporis sensitiva, postremo a deo rationalis infunditur. Ille ante nubunt, quod ideo dictum est, quia corporeis sunt annexe virtutibus. Huius autem coniugium divine stirpi servatur, id est amori honesto, seu ipsi Deo, cuius inter delicias a Zephyro, id est a vitali spiritu, qui sanctus est, defertur et matrimonio iungitur. Hic coniugi prohibet, ne eum videre cupiat, ni perdere velit, hoc est nolit de eternitate sua, de principiis rerum, de omnipotentia videre per causas, que soli sibi nota sunt; nam quotiens talia mortales perquirimus, illum, imo nosmet ipsos deviando perdimus. Sorores autem non nunquam ad methas usque primas deliciarum Psycis deveniunt, et ex thesauris eius reportant, in quantum penes rationem viventes melius opus suum vegetatio peragit, et sensitive virtutes clariores sunt, et longius perseverant. Sane invident sorori, quod minime novum est sensualitatem cum rationem discordem, et dum illi blandis verbis suadere non possunt, ut virum videat, id est velit naturali ratione videre quod amat, et non per fidem cognoscere, eam terroribus conantur inducere, asserentes eum immanem esse serpentem, seque eam divoraturum; quod quidem totiens sit, quotiens sensualitas conatur rationem sopire, et ostendere anime contemplationes incognitarum rerum per causam, non solum delectationes sensitivas auferre, sed labores maximos et angores minime oportunos ingerere, et nil demum placide retributionis afferre. Anima autem, dum minus prudens talibus demonstrationibus fidem adhibet, et quod negatur videre desiderat, occisura, si voto non conrespondeat forma, videt effigiem viri pulcherrimam, id est extrinseca Dei opera, formam, id est divinitatem, videre non potest, quia Deum nemo vidit unquam; et cum favillula ledit et vulnerat, id est superbo desiderio, per quod inobediens facta, et sensualitati credula, bonum contemplationis amittit, et sic a divino separatur coniugio. Tandem penitens et amans, perniciem sororum curat astutia, easque adeo opprimit, ut adversus rationem nulle sint illis vires, et erumnis et miseriis purgata presumptuosa superbia atque inobedientia, bonum divine dilectionis atque contemplationis iterum reassumit, eique se iniungit perpetuo, dum perituris dimissis rebus in eternam defertur gloriam, et ibi ex amore parturit Voluptatem, id est delectationem et letitiam sempiternam.

Share on Twitter Share on Facebook