Anchises filius fuit Capis, ut idem Ovidius, ubi supra, genealogiam Enee continuans dicit sic: Assaracum creat hic, Assaracusque Capim; Proximus Anchises. Hunc, sunt qui dicant, ante Troianum bellum, civitate relicta, nemora et solitudines coluisse armentis intentum et gregibus, circa que ut plurimum fuere divitiae antiquorum. Quibus cum apud Symoentem fluvium vacaret, a Venere dilectus est, et eius est amicitia atque concubitu usus, adeo ut ex illa susciperet Eneam filium. Constat tamen et coniugem habuisse, cum ex ea dicat Omerus filias suscepisse. Eum preterea cecum fuisse dicit Servius, et ob id Troianorum consiliis non interfuisse. Cecitatis causam nonnulli dicunt fuisse, quia se cum Venere concubuisse iactasset, et inde ab eadem luminibus fuisse privatum. Que iuventutis sue, preter que dicta sunt, acta fuerint, non habentur. Capto autem Ylione et incenso, volente eum secum trahere Enea, ut testatur Virgilius, potius quam obire vellet, constat mori dispositum. Verum dum flammulam absque lesione capiti Ascanii insidentem vidisset, capto omine fausto, filio obtemperasse legitur. Male tamen conveniunt opiniones Virgilii et Servii, quorum alter cecum dicit, alter flammulam vidisse asserit. Abiit autem cum fugiente filio, ab Enea ipso humeris per ignes et mille volantia tela subtractus, et navibus usque Drepanum Sycilie oppidum devectus est, et ibidem senio mortuus, et in monte Ericis sepultus, et hoc secundum Virgilium. Alii tamen aliter sentiunt. Nam Cato in Ytaliam usque venisse confirmat. Sed Servius dicit Varronem dicere, ossa Anchisis, iubente oraculo, a Dyomede diruta et asportata, demum cum multa mala perferret ab eodem Dyomede cum Palladio restituta. Quod quidem Virgilius ipse tangit, dum iratam Didonem adversus Eneam loquentem describit atque dicentem: Anchise cineres manesve revelli etc. quasi velit dicere, non ego hoc feci, sicut Dyomedes. Preterea videtur velle Servius hanc ob causam a Virgilio in persona Enee dictum: Iterum salvete recepti Nequicquam cineres animeque umbreque parentis etc. Quasi semel ex Troia suscepti sint, et a Dyomede iterum. Ubi tamen per hec mortuus sit, comprehendi non potest, sed videntur verba Servii eo pendere, ut apud Troiam ante captam urbem obierit. Suscepisse autem Anchisem ex Venere filium, qualiter intelligam, infra ubi de Enea servandum duxi. Quod autem ob iactationem ab ea cecatus sit, sic intelligendum existimo. Consuevere non nulli iuvenes inter precipuas felicitates suas frequentes enumerare coitus, et plurium mulierum amicitias, quasi ex hoc velint quod eorum formositas veniat commendanda, eo quod a multis aut desiderentur, aut suscipiantur feminis, sic et robur extollatur, quod in coitum valentes perseverantesque appareant; ex quo quidem crebro coitu persepe egritudines oriuntur, et plurimum virtutes debilitantur corporee, et visiva potissime. Nam certissimum est non nullos non solum in brevem visum, sed in cecitatem integram ob coitum devenisse, et precognito ob iactactiones defectu dicuntur et merito a Venere obcecati. Sic et Anchisi contigisse potuit, quia veniens in defectum visus ob iactatos coitus evenisse dictum sit. Sane ne videatur Servium a Virgilio discrepare, potuit in Anchise esse visivam virtutem debilitatam adeo, ut aut non discerneret que in cospectu essent, aut non nisi ex proximo videre posset, quos tales veteri quadam consuetudine loquendi cecos dicimus; esto et solis radios et ignis videant flammas; et sic potuit Anchises cecus esse, ut dicit Servius, et flammulam videre nepotis, ut dicit Virgilius. Huic preter Eneam fuere ex coniuge filie, ex quibus sola Yppodamia nominatur.