CAP. LIX. De Latino Silvio, Enee Silvii filio, qui genuit Albam Silvium.

Latinus Silvius, ut dicit Titus Livius, Enee Silvii fuit filius, et mortuo patre Albanis imperavit, et ab eo colonie deducte sunt eorum, qui Prisci Latini nuncupati sunt. Cumque annis quinquaginta regnasset, genuissetque Albam Silvium, quem liquit superstitem, diem obiit. Eusebius vero in libro Temporum dicit se apud aliam hystoriam invenire Latinum Silvium quintum apud Albam regnasse, eumque filium fuisse Lavinie et Melampodis, et uterinum fratrem Silvii Postumi. Qui Latinus in ordine regum hic ponitur quartus.

Share on Twitter Share on Facebook