Silvius Postumus, secundum Virgilium Enee ex Lavinia fuit filius, de quo sic scribit idem Virgilius: Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras Ethereas Ytalo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba etc. Hic, ut satis Virgilii carmen ostendit, post mortem Enee natus est, et ideo Postumus, quod est generale nomen nascentium post humatum patrem. Silvius autem, ut placet multis, dictus est, eo quod Lavinia, mortuo patre Latino atque Enea viro, et occupato ab Ascanio regno, eius metuens imperium in silvas pregnans secessit, et ibidem latuit atque peperit, et ideo natum in silvis Silvium appellavit. Sane ut supra dictum est, Ascanius revocata noverca in patrium regnum, fratrem Silvium fraterna educavit affectione, et cum moreretur, existente Iulio Silvio parvulo adhuc, eundem Silvium fratrem suum regni reliquit heredem. Qui Eneam Silvium genuit. Porro Britones eorum puto barbariem nobilitare cupientes, huic filium unum addunt, dicentes eum Brutum quendam etiam genuisse ex nepte Lavinie matris sue, cuius in nativitate aiunt mathematicum predixisse, quia occideret utrumque parentem; ex quo factum est, ut partu suo moreretur mater, et ipse tandem cum adolevisset, in venatione patrem inadvertenter occidit. Quam ob causam pulsus Ytalia aiunt eum in Leogreciam insulam Grecie abiisse, et responso accepit sibi deberi extremi occidui insulam. Qui Pandrasii regis Greci filia in coniugem sumpta, cum sociis per triennium navigans una cum Corniveo Troiano, superato Gopherio Aquitanorum rege, Albionam insulam, quam incolebant Gigantes, superasse, eamque ex suo nomine Britaniam nuncupasse et a Corniveo Cornubiam, et inde aiunt eum Brutum alium genuisse cognomento Viridescutum, et hinc alium insule regem genitum, et inde alium, et in innumerabilem procedunt prolem. Que quoniam michi nec vera nec verisimilia visa sunt, omittenda censui. Postumus autem, cum annis XXXVIII regnasset, Enea Silvio superstite filio derelicto, diem obiit.