Romulus seu Aremulus Silvius Agrippe fuit filius. Hic autem presidia Albanorum inter montes posuit, ubi postea Roma condita est, quod ea tempestate impie factum existimatum est, et ob id existimavere illius evi homines eum iuste fulmine ictum atque exanimatum, cum iam XVIIII regnasset annis, et ex eo Iulius et Aventinus filii fuere superstites.