CAP. LXX. De Amulio Proce filio.

Amulius, teste Tito Livio, minor natu fuit ex filiis Proce. Hic per vim et nephas Numitori, qui tempore potior erat, regnum surripuit. Dicit Plinius De viris illustribus, Procam patrem eorum liquisse, ut ambo annuis vicibus regnarent, et cum ad Amulium pervenisset regnum, fratri, transacto anno, restituere noluit, quin imo cum Numitori pepercisset, Lausum filium eius interemit, et Rheam eiusdem filiam ad subtrahendam spem prolis, sub specie honoris, Veste perpetuam eius virginitatem dicavit. Sed cum iam septem regnasset annis, Rhea geminos peperit, quos ipse in Tyberim deici iussit, et Rheam vivam infodi. Verum nequeuntibus ministris ad alveum fluminis, eo quod pridianis ymbribus tumuisset, devenire, illos in ripa posuere, qui a Faustolo pastore comperti et nutriti, cum adolevissent Amulium interfecere, et Numitori avo regnum reddidere.

Share on Twitter Share on Facebook