CAP. LXXIII. De Ylia Numitoris filia, que peperit Romulum et Rhemulum.

Ylia, que et Rhea Numitoris fuit filia, et ab Amulio inter vestales virgines trusa. Que, ut ait Ovidius, dum aquam pro sacris quereret obdormivit, et in somnis illi visum est a Marte opprimi, et sic geminos concepisse, quos cum peperisset, viva infossa est legis imperio. Fictio quod secum Mars concubuerit, ubi de Romulo et Remulo declarabitur. Et quoniam qui ex Iulio Silvio nati sunt ordine non habemus, genealogie posterorum Dardani finem facere necesse est. Hoc uno apposito, quod ab his natus sit orbis et urbis fulgor, Gaius Iulius Cesar dictator.

Genealogie deorum gentilium liber VIus explicit feliciter.

Share on Twitter Share on Facebook