Infelici Laumedontis, Troili regis filii, prole in finem usque deducta, ut ad Assaracum eiusdem Troili regis filium retro trahamus calamum necesse est, ut vetustissimos Romani nominis proavos, et Dardani prolem integram designemus. Fuit igitur Assaracus Troili regis Troie filius, ut ubi de Fastis testatur Ovidius dicens: Huius Erichthonius, Tros est generatus ab illo; Assaracum creat hic etc. Gestorum huius Assaraci nulla extant monimenta, sic omnia vetustas absorpsit, sed propagate sobolis claritas non minus illum reddit illustrem, quam infortunium ingens deiecti Ylionis reddiderit. Nam uti ex audacia nimia Ylioniadum generis desolatio subsecuta est; sic ex humanitate prolis Assaraci Roma rerum domina constructa, et Cesarum familia propagata, fulgentis apud mortales glorie testimonio sempiterna.