Bucolion filius fuit Laumedontis, ut in Yliade testatur Omerus, dum dicit: Βοῦκολίων δ’ἦν ύιὸς ἀγαυοῦ Λαομέδοντος [Que latine sonant]: Bucolion autem filius fuit gloriosi Laumedontis. De hoc autem nil habemus ulterius, nisi quod genuerit filios duos, Esypium et Pidasum.