CAP. I. De Dardano XVI° Iovis secundi filio, qui genuit Ericthonium.

Ostensum est in precedentibus Iovem secundum Celi fuisse filium, cuius posteritas, quoniam series in precedenti volumine fere omnis designata est, solo reservato Dardano, in hoc libello eius sobolem describemus, eo preassumpto, quem veteres Iovis testantur filium ex Eletra Atlantis filia, et Corithi regis coniuge susceptum, ex quo de Fastis ait Ovidius: Dardanon Eletra quis nescit Athlantide natum Scilicet Eletram concubuisse Iovi etc. Hunc aiunt prisci inter ceteros filios Iovem precipue dilexisse. Sed quid velit fictio paucis advertamus. Constat autem, sententia Pauli, Dardanum Corithi regis fuisse ex Eletra coniuge filium, sed ad nobilitandam posteritatem Iovi attributum, cui etiam moribus erat conformis; nam natura mitis homo fuit et religiosus, ut idem ait Paulus. Huic Iasius fuit frater, esto sint qui addant Ytalum et Sycanum atque Candaviam sororem; et cum Coritho sola civitas Corithus esset de suo nomine dicta, et ea erat que hodie opinione Pauli aliquibus additis licteris vulgo Corneto vocatur, venerunt eo mortuo de successione in discordiam fratres natu maiores, Dardanus et Iasius, qua commotus Dardanus, qui tempore potior erat, Iasium interemit. Quam ob causam cum turbatos cives cerneret, cum parte populi navem conscendit, et longa actus navigatione, primo in Samotraciam, que tunc Samos erat, sedes habuit, ut testatur Virgilius dicens: Arruncos ita ferre senes, his ortus in agris Dardanus Ydeas Frigie penetravit ad urbes Treyciamque Samum, que nunc Samotracia fertur. Hinc illum Corithi Tyrena a sede profectum etc. A Samo autem eam in Asye partem abiisse, que Hellesponto contigua est mari, et eam quam occupavit oram de suo nomine Dardaniam nuncupasse, quam apud regnavit, oppido eiusdem nominis constructo. Quod contigisse visum est Eusebio circa XXXV Moysis annum, regnante Argivis Steleno; qui mundi fuit annus īīīdccxxxvii. Ibidem autem, cum annis regnasset quinquaginta, ut idem dicit Eusebius in libro Temporum, Erictonio filio relicto superstite diem clausit.

Share on Twitter Share on Facebook