CAP. XXII. De Paride VIII° Priami filio, qui genuit Daphnidem et Ydeum.

Paris, qui alio nomine Alexander dictus est, filius fuit Priami et Hecube. Ex quo talis ante alia recitatur hystoria. Dicit enim Tullius, ubi De divinatione scribit, Hecube pregnanti, ea scilicet pregnatione, ex qua postea natus est Paris, per quietem visum facem parere Troiam omnem comburentem atque dissipantem. Ob quod somnium anxius Priamus Apollinem consuluit. Qui respondit, nascituri filii opera Troiam omniam perituram. Quam ob rem Priamus Hecube nasciturum iussit exponi. Hecuba autem cum speciosissimum filium peperisset, miserta tradidit eum quibusdam, qui illum pastoribus regiis alendum traderent; et sic sub Yda a pastoribus educatus est, et cum adolevisset Oenonis nymphe Ydee contubernio usus, duos ex ea suscepit filios; preterea cum inter quoscunque litigantes esset equissimus, in maximam iustitie famam evasit, adeo ut litigantibus de formositate Pallade, Iunone et Venere propter aureum pomum, a Discordia eis in convivio proiectum, in quo digniori detur erat inscriptum, a Iove ad eum pro sententia remisse sint. Que, ut aiunt, illi se sub opacis nemorum umbris, loco, cui Mesaulon dicebatur, remotis vestibus Paridi monstravere; eique dixit Pallas, si eam ceteris pulchriorem diceret, illi rerum omnium cognitionem daturam. Sic et Iuno regnorum et divitiarum dominium; Venus autem pulchriorem orbis mulierem spopondit. Qua tractus concupiscentia, silvanus iudex Veneri deberi pomum iudicavit. Tandem, ut dicit Servius, hic Paris, secundum Troica Neronis, fortissimus fuit, adeo ut in agonali certamine, quod agebatur Troie, superaret omnes, et ipsum etiam Hectorem. Qui cum iratus, quia vinceretur, in eum stringeret gladium, pastorem putans, dixit se esse germanum, quod allatis crepundiis probavit, cum adhuc sub habitu lateret pastorali. Et sic videtur quod cognitus receptus fuerit in domum patriam. Inde compositis XX navibus, a Priamo, sub specie legationis, ad repetendam Hesyonam in Greciam missus est. Ubi, ut aliqui volunt, et hos inter Ovidius, ut in Epistolis eius patet, a Menelao hospitio susceptus et honoratus est. Alii vero arbitrantur eum in Greciam venisse, absente Menelao, et ad famam pulchritudinis Helene tractus Sparten petiisse civitatem, et eam expugnasse anno regni Agamenonis primo, non existentibus ibi Castore et Polluce, qui ad Agamenonem perrexerant, et secum Hermionam Helene et Menelai filiam duxerant. Et sic civitate capta Helenam renitentem rapuisse, et omnes thesauros regios abstulisse. Quod satis eleganter tangit Virgilius, dum dicit; Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter etc. Et ob hoc volunt, qui hanc opinionem tenent, Helenam post captum Ylionem meruisse a viro recipi. Ex qua rapina bellum decennale Grecorum adversus Troianos suscitatum est. In quod refert Omerus Paridem ab Hectore fratre increpitum descendisse semel, et singulare certamen adversus Menelaum sumpsisse; in quo cum apertissime vinceretur, a Venere eum prelio subtractum dicit, adiciens, impulsu Minerve, Pandarum in Menelaum sagictasse, atque eum vulnerasse, et sic quod erat singulare, in universale certamen devenit. Postremo iam Hectore et Troilo peremptis ab Achille, cum ipse arcu a sagictis, quibus plurimum valebat, Achillem fraude Hecube ad desponsandam Polyxenam in templum Tymbrei Apollinis nocte et solum evocatum occidisset, et ipse a Pyrro, Achillis filio, occisus est. Paucis quippe fictionibus hec hystoria interlita est. Quas enucleare volentes, primo iudicium Paridis videamus, in quo sententia Fulgentii, meo iudicio, sequenda est. Dicit enim tripartitam mortalium vitam esse, quarum prima theoretica dicitur, secunda pratica, tertia phylargica, quas nos vulgatioribus vocabulis contemplativam, activam et voluptuosam nuncupamus. De quibus Aristotiles uti de ceteris optime facit, disserit in primo Ethycorum. Has Iuppiter, id est deus, ne videatur aliquam reprobando arbitrium liberum cuique surripere, ad iudicium Paridis, id est cuiuscunque hominis, remittit, ut ei liceat quam maluerit approbare, et sibi sumere. Quid autem sumenti voluptuosam sequatur, exitu Paridis demonstratur. Quod autem pugna a Venere subtractum sit, ad eius declarandam ignominiam dictum est, ut appareat, quod iners tantum vacaret venereis. Pandarum autem a Minerva impulsum ideo dictum est, ut ostenderetur astutia Troianorum, qui videntes deficere Paridem, ut eum morti subtraherent, non servatis pactionibus in Menelaum fecerunt insultum.

Share on Twitter Share on Facebook