CAP. X. De Tytone Laumedontis filio, qui genuit Mennonem.

Tyton, ut supra proximo Omeri carmine monstratum est, filius fuit Laumedontis. Qui cum esset forma decorus iuvenis, ut dicit Servius, ab Aurora dilectus et raptus est, ex qua filium aiunt Mennonem suscepisse, et cum longissimam optasset vitam et obtinuisset, postremo in cicadam versus est. Hunc autem ab Aurora raptum, nil aliud puto, nisi quia desiderio captus, auditis forsan per que sperabat imperium posse nancisci, patria dimissa, ad orientales migravit populos, a quibus nobis aurora consurgit, et ex eis subegit plurimos, eisque imperavit. Quod autem in cicadam versus sit, cur fingatur, non nulle possunt rationes ostendi. Prima quarum est, quia uti rore matutino, qui in aurora cadit, cicade aluntur; sic et iste sumptibus orientalium populorum, qui sub aurora sunt, alebatur. Preterea quia cicade nigre sunt, cum virides nascantur, sic et iste qui albus natus est, agente fervore solis, eius regionis, ad quam transitum fecerat, incolarum ritu niger effectus est. Postremo quia senex audita morte Mennonis filii, et suorum desolatione in querulam senectutem lapsus sit, et inde mortuus, uti cicade faciunt, que potius conqueri quam cantare videntur, et demum post longam querelam crepantes obeunt.

Share on Twitter Share on Facebook