CAP. I. De Occeano Celi et Veste filio, qui genuit XXIIIIor inter filios et filias, quorum hec sunt nomina: Prima Eurinomi, IIa Persa, IIIa Etra, IIIIa Pleyon, Va Climenes, VI Triton, VIIa Doris, VIII Protheus, VIIIIa Corusices, X Nereus, XI Achelous, XII Ynacus, XIII Peneus, XIIII Nylus, XV Alpheus, XVI Crinisus, XVII Tyberis, XVIII Axius, XVIIII Asopus, XX Cephysus, XXI Meander, XXIIa Phyllira, XXIII Sperchius, XXIIII Sol.

Occeanum Celi et Veste fuisse filium voluerunt theologi, qui arbitrati sunt ex Celo, seu ex Terra, seu ex ambobus omnia a primevo producta. Quod nec credidit, nec tacuit Yonicorum phylosophorum princeps Milesius Tales, apud priscos autoritatis non minime, quin imo eidem Occeano, non minus insipide quam reliqui fecerint, divinam mentem esse insitam, et ab eo cuncta producta, seu eo causam dante, existimavit, eo forte motus, quia in omnibus, cessante humiditate, cerneret et vitam de necessitate cessare, et equo modo absque humore nil penitus gigni vel nasci posse. Et sic non genitum Occeanum, sed patrem deorum rerumque omnium asserebat. Cui aliquando adhesisse videtur Omerus, et potissime, ubi in Yliade introducit Iunonem dicentem: Ὠκέανον τὲ θεῶν γενεσίν, καὶ μητέρα Τηθύν etc. [Que latine sonant]: Occeanum deorum nationem et matrem Thetim. Et sic etiam non nunquam hos secutus Virgilius ait: Occeanumque patrem rerum. Plinius autem ubi De hystoria naturali, elementum istud aquarum extollens dicit: Quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat, terras devorant aque, flammas necant, scandunt in sublime et celum sibi quoque vendicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, que causa fulmina elidit ipso secum discordante mundo. Quid esse mirabilius potest aquis in celo stantibus, at ille ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem rapiunt fluvios cum piscium examine. Sepe etiam lapides subvehunt portantes aliena pondera. Eadem cadentes omni terra nascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura si quis velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in celum migrare aquas, animamque etiam vitalem inferre inita confessione, omnes quoque terre vires aquarum esse beneficii etc. Hec Plinius. A quo Vitruvius ubi De architectura non discrepat, aiens: Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Egyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere etc. Ridiculum quippe est aquas rerum credidisse principium. Sed quid ego succenseam talibus, si circa invisa rerum initia erraverint, cum adversus ea, que in oculis sunt stolide credant? Viderunt Egyptii Ysidem morientem, et conati sunt animis suis infigere eam, et si non omnipotentem, potentissimam fuisse et esse deam, non mortalem feminam. Cretenses ipsum quem, sepeliverant ipsi, libidinosissimum hominem Iovem non erubuere celi et terre predicare deum. Sic igitur cecitate mentis obducti credidere hos esse maiores, qui aliquando facti fuerant, quam qui illos fecerat aliquando. Sed de hoc alias. Qui autem Occeanum rerum putavere patrem ab eo genealogiam cepere deorum; quem cum constet secundum alios habuisse patrem iuxta cepti operis ordinem locavimus eum. Cui ne inter pregrandes deos inhonoratus incederet, currum, ut dicit Theodontius, statuere, eumque a balenis trahi per ingentia maria finxere. Sic et illi Tritones tribuere tibicines atque precursores. Et maximos etiam illi phocarum fecere greges sub custode Protheo. Eique maximas nynpharum cohortes socias obsequiosasque fecere, et designavere prolem amplissimam filiorum, et eum nominibus pluribus vocavere. Sed exenterande fictiones sunt. Curru quidem trahi Occeanum, eius circa terre rotunditatem describit ambitum, qui ideo a balenis duci dicitur, quia a balenis undique discurratur. Tritones autem eius ob causam tibicines precursoresque dicuntur, quia sui nominis significatum incessabiliter operetur; nam triton, secundum quosdam, idem sonat quod terram terens, quod assidue peragit mare, dum sese continuo impellens in litora motu terras terit; et quoniam istud absque sono non fiat, tanquam sonans tibicina nuncupatus est. Et ideo dictus precursor, quia vehementiori impulsus motu sonus in litus prenuntius est future tempestatis certissimus. Eum habere phocarum greges ideo dictum est, quia phoce ex anteriori parte speciem habeant vitulorum, et armentorum more pascuntur in terris turmatim. Pastorem autem Protheum dixere, eo quod harum phocarum habundantissimum sit mare Carpatium, quod olim fuit sub dicione Prothei. Nynpharum autem illi iuncta et obsequens cohors nil aliud est, ut arbitror, quam multiplices aquarum proprietates seu accidentia continue aquis iuncta, eisque agentibus, seu in eas impressio alia, una sese cum eis quasi obsequiosa mutantia. Vocatur insuper preter Occeanum Nereus, Neptunus, et Mare. Que nomina, quoniam cum nominibus aliorum numinum conveniunt, ubi de illis sermo fiet, convenientius exponemus. Occeanus autem quod illi proprium est, ut dicit Rabanus a Grecis et Latinis ideo dicitur, eo quod in modum circuli orbem ambiat. Item quia ut celum purpureo colore nitet. Ego autem a Cyanes, quod latine nigrum sonat, denominatum puto, tante enim profunditatis est, ut nulla possit in eo aquarum transparentia apparere.

Share on Twitter Share on Facebook