CAP. LXV. De Sole XXIIII° Occeani filio.

Solem alium a superis in libro Naturalis hystorie dicit Plinius, autoritate Gellii, Occeani fuisse filium, matre non expressa. Et hunc dicit medicine et mellis fuisse inventorem; quod pluribus hactenus attributum est, nec propterea admirandum; possibile enim est talium multos variis in locis repertores fuisse, cum ubique ingenia meditationesque valeant; et sic quod apud Grecos credimus Apollinis opus aut Aristei, non aufertur quin possibile fuerit apud Occeanios nasci aut advenisse, qui tantundem valuerit ingenio, et eadem experientia comperisset, quem loci incole ad extollendum nomen eius et genus Solem vocavere, et Occeani, per quem forte navigio venerat, dixere filium.

Nos autem, quoniam omnis Occeani proles explicata est, finem faciamus volumini septimo.

Genealogie gentilium deorum liber VIIus explicit.

Share on Twitter Share on Facebook