Crinisus fluvius Occeani et Terre fuit filius. Is quidem per Syciliam fluit, et ex eo talem refert Servius fabulam. Nam cum Laumedon promissam Neptuno et Apollini mercedem pro edificatione murorum Ylionis non persolveret, et Neptunus iratus Troie cetos immisisset, ut eam vastarent, consultus Apollo etiam, indignatus, dicunt contraria respondisse, scilicet obiciendas esse puellas nobiles belue; quod cum fieret, Yppotes Troianus quidam nobilis, cum cerneret Hesyonam, Laumedontis filiam, non absque seditione religatam, timens ne sic Egeste filie sue contingeret, clam illam navi imposuit, fortuneque commisit, volens potius ut, se non vidente, a fluctibus sorberetur, quam se coram devoraretur a belua. Hec autem ventorum vi in Syciliam delata est, ubi Crinisus fluvius, eius forte formositate captus, in canem seu in ursum versus eam cepit atque oppressit, et ex ea Acestem filium suscepit. Huius fabule medium hystoria est. Quod autem circa principium fictum legitur, ubi de Laumedonte exponitur. Quod autem in fine est, dicit Theodontius per coniecturas oportere summi, cum nil traditum inveniat ab antiquis. Et idcirco dicit possibile fuisse hanc virginem minis alicuius potentis circa Crinisum, ubi devenerat, pavefactam eius in amplexus venisse; nam minantium boatus latratibus canum simillimi sunt, seu audaci alicuius complexu, quod ad ursum spectare videtur, virginem captam atque oppressam fuisse.