CAP. XVIII. De Arethusa Nerei filia.

Arethusas fuisse duas comperi, quarum altera Nerei et Doris fuit filia. De qua talis fertur fabula. Dicunt enim hanc Elydis fuisse nynpham et Diane comitem, quam cum fessam et vestimentis nudam, ac se in Alphei undis lavantem Alpheus Elydis fluvius vidisset, confestim desiderio sui captus, illam tenere voluit, verum ipsa territa cepit fugam, et cum sequeretur illam fluvius, nec iam sibi videretur posse evadere, oravit Dianam dominam suam, ut illi opem ferret; que illam nube texit, quam cum circumiret fluvius, Arethusa timore sudans, in fontem versa est; cuius undis cum suas miscere conaretur Alpheus, ipsa a terra absorpta est, et in Ortigiam usque insulam delata, et inde in Syciliam, usque quo etiam Alpheum eam secutum dicunt. In qua fabula monstrum designatur apparens. Nam certum est Alpheum Elydis fluvium esse, et apud Syragusas Sycilie habere exitum. Quod probare videtur Seneca phylosophus, ubi De questionibus naturalibus sic dicens: Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sycilia, quinta quaque estate per Olympia, inde opinio est Alpheon ex Achaya eo usque penetrare, et agere sub mare cursum, nec antequam in Syragusano litore emergere, ideoque his diebus quibus Olympia sunt, victimarum stercus secundo traditum flumini, illic redundare. Hec Seneca. Ab hoc igitur eventu fabule locus adinventus est. Ovidius tamen agit carmine suo, ut maius videatur miraculum, dum dicit in eodem Arethusa: Pars ego nynpharum, que sunt in Achaide, dixit, Una sui etc. Verum hanc, etsi absorptam a terra ostendat, non in Syciliam venisse dicit, sed in Orthygiam insulam erupisse; qualiter autem postea in Syciliam venerit non habetur, sed qualitercunque fuerit, vel venerit hanc eandem videtur esse, que se fatetur in Elyde ab Alpheo dilectam; et sic per subterraneos meatus in Syciliam devenisse, ut etiam testari videtur Virgilius illi dicens: Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sycanos, Doris amara suam non intermisceat undam. Et sic fons et inde fluvius ex Elyde in Syciliam venit, et ob insecutionem fluminis amor fluminis in fontem presumptus est. Altera vero Arethusa in Ytachia insula fons est, de qua sic dicit Omerus: Πὰρ Κὸρακος πέτρη επί τε κρηνη Ἀρεθούση . [Que latine sonant]: Penes Corachi petram ac fontem Arethusam. Leontius vero ex hac Arethusa refert: Quendam fuisse in Ytachia venatorem, cui Corax nomen, qui furore impulsus ex petra quadam precipitem sese dedit in mare, et ob id petra illa ab eo Corax denominata est. Mater autem eius, cui Arethusa nomen, hoc videns dolore percita in vicinum petre fontem se proiciens enecta est, et sic de se nomen fonti dedit, et sic duo sunt fontes Arethusa vocati. Solinus autem ubi De mirabilibus mundi tertium addit, asserens apud Thebas fontem esse, cui etiam Arethusa nomen, sed apud quas Thebas non dicit.

Share on Twitter Share on Facebook