CAP. XX. De Syrenis filiabus Acheloi.

Syrenas tres fuisse Servius et Fulgentius asserunt, et Acheloi atque Caliopis muse filias, cantantesque dicunt alteram voce, alteram cythara, et tibiis tertiam. Leontius vero illas dicit fuisse quattuor sic nuncupatas: Aglaosi, Telciepi, Pisinoi et Iligi; easque filias Acheloi et Thersicoris muse, quartam timpano canere superaddens. Has dicit Ovidius socias fuisse Proserpine, eamque raptam diu quesisse, quam cum non reperissent, in marina monstra fuisse conversas, ora virginum habentia, et corpus ad umbilicum usque femineum, abinde infra pisces existentia, quos elatos Albericus dicit, et eis gallinacios pedes addit, et retenta modulationis doctrina, qua ante mutationes utebantur, dulcissimam canunt melodiam. Eas preterea dicit Servius iuxta Pelorum Sycilie promontorium primo, deinde ad Capream insulam secessisse. Plinius vero dicit, Neapolim Calchidiensium, et ipsam Parthenopem a tumulo Syrenis appellatam. Et sic iam quinque Syrenas habemus. Deinde paulo post dicit idem Plinius: Nuceria, Surrentum cum promontorio Minerve, Syrenum quondam etc. Aristotiles autem, ubi De mirabilium auditu, dicit: In extremo Ytalie ubi Pelorus scissus ab Appennino iter Tyreno mari in Adriacum prebet, Syrenicas autem insulas residere, eisque ibidem sacrum consistere templum, in quo plurimum ab indiginis sacrificiis honorantur. Que cum tres sint, non absurdum est nominum meminisse. Una ex his igitur Parthenopia appellatur, secunda Laucosia, tercia Ligia nuncupatur. Hec ille. Has autem insuper aiunt sui cantus dulcedine nautas in somnum trahere, sopitos mergere, mersos ultimo devorare, quam ob rem in pratis inter occisorum ossa illas pingebant veteres. Eas nonnulli mortuas dicunt dolore, quod ad se Ulixem pretereuntem trahere nequiverint, ut in Odissea describit Omerus. Hec de his legisse memini, in quibus quid fingentes senserint advertendum est. Palefatus ante alios in libro Incredibilium scribit has meretrices fuisse, solitas decipere navigantes. Et Leontius asserit vetustissima haberi fama apud Etholos prima Grecorum fuisse meretricia, et tantum lenocinio facundie valuisse, ut fere omnem Achayam in suam vertissent predam; et ex hoc arbitrari fabule originis Syrenarum locum fuisse concessum. Et sic illis Etholie fluvius pater est dictus, eo quod eum penes primo sua scelesta cepere servitia; et ut intelligamus per labentem fluvium patrem, lascivam et effluentem concupiscentiam meretricum. Quibus ob blandam fere omnium facundiam Caliopes, id est bona sonoritas, mater ascribitur. Demum prima vocatur Parthenopia a parthenos, quod est virgo. Consuevere quidem meretrices docte volentes exteros irretire, virginum seu pudicarum matronarum mores fingere, oculos scilicet in terram deicere, verba pauca facere, erubescere, tactum fugere, petulcis etiam gesticulationibus ludere,et huiusmodi, ut ex his arbitrentur insipidi hostem honestatis hospitem esse, et incognitum appetant, quod erat cognitum fugiendum. Secunda dicitur Leucosia a leucos, quod est album; ex quo sumendum reor oris formositatem, et corporis decentiam, atque vestium et ornamentorum splendidam apparentiam, quibus compte incedunt illecebres; nam si desint ista cum ab ignaris per exteriora iudicentur intrinseca, non facile devenient ad intentum, cum de sui natura turpes vilipendantur et pauperes. Tercia dicitur Ligia ab iligi, quod est circulus, seu girum, ex quo insipientis captivitas assumenda, que adeo irretitos tenet astrictos, ut etiam si noverint scelestissimas esse quas amant, nequeant volentes vincla dissolvere. Harum autem cantus voce, fidibus et tibiis, quid aliud putandi sunt, nisi melliflua verba, blanditie, gannitus, risusque lascivi et petulantie, quibus carcerati naute, id est exteri, trahuntur in somnum a talibus, id est in sui oblivionem se ipsos, spe stolida decipientes, donec his ligurrientibus mercimonia omnia, facultates et navigia dederint; et sic demersi non in mare, sed in sterquilinio obscene libidinis, devorentur ab his marinis imo infernalibus monstris, que, eis nudatis atque repulsis in pratis, id est in deliciis, ossibus miserorum, id est exinanitis memoriis nudatorum insident, seu eosdem infami servitute premunt. Ab umbilico autem infra ideo pisces esse dixere, ut cognoscamus ad decorem eo usque virgineum corpus, id est pulchrum atque decens mulieribus esse concessum, ut appareat homo; in umbilico autem omnem libidinosam mulierum concupiscientiam esse credunt, cui soli, quod corporis deorsum restat, deservit, ex quo non absurde piscibus similantur, qui animalia sunt lubrica et facile in aquis huc illuc discurrentia; sic et meretrices cernimus in coitum discurrere variorum, quod per alas etiam designatur. Eas autem habere gallinacios pedes ideo voluere, quia prodige et inconsiderate credentium eis dispergunt substantias. Socias autem has fuisse Proserpine ideo fictum puto, quia pro Proserpina Sycula habundantia rerum summenda sit, ex qua ut plurimum libidinis pruritus subsequitur, et ciborum ociorumque delicie ministrantur. Hec autem dum subtrahitur, ut fit, remanente ob consuetudinem appetitu, dum perquiritur, nec invenitur, et ob penuriam appetitus acuitur, fit ut a multis in lupanar usque queratur. Dicunt insuper has incolere insulas et litoralia loca, quod ideo dictum est, quia sic sit; nequeunt enim huiusmodi femine ubi cognite aucupium facere, et ideo he ex proposito incolunt loca, ad que crebro forenses adveniant, ut illos possint incognite laqueare. De his quidem Syrenis deo plenus Ysaias dixit: Syrene et demonia saltabunt in Babilone; quod forsan evo nostro in nova Babilone contigisse vidimus. Sunt autem Syrene dicte a seiron, quod est tractus; trahunt enim ut premonstratum est.

Share on Twitter Share on Facebook