Danem Penei fluminis fuisse filiam vulgatissima fama est, et fere delire iam anicule, eam et speciosissimam virginem, et a Phebo dilectam novere, eumque dum fugeret, miseratione deorum in laurum fuisse conversam, et inde ab Apolline ad suas cytharas et pharetras ornandas assumptam. Qua fabula, ni fallor, ratio tegitur naturalis. Pro Dane quidem humiditas, que circa Penei ripam ex ipso Peneo procedit, summenda est, quam ideo Apollinem dixere diligere, eo quod illam fervore radiorum suorum in sublime trahat, eamque non nunquam resolvit in aerem, et ob id humiditas, ut natura fit, quia una queque res fugit et renuit id, per quod de esse ad non esse trahatur, sese ad intrinseca terre trahit; ibi autem cum eam in altum trahere nequeat Apollo, agit in eam, et cum habundet regio illa semine laurorum, et licit lauros, et sic Danes, id est humiditas, Penei filia in laurum versa videtur. Sed ratio videnda est, cur huius, frondes suis citharis et pharetris dicarit Apollo, que potest esse talis. Mos Grecorum vetustissimus fuit, secundum qualitates agonum, quos varios in suis solemnitatibus peragebant, inter alia munera sertis frondium honorare victores, et cum inter ceteros tanquam dignior Phitius celebraretur agon, qui in memoria superati Phitonis ab Apolline, cura solertioris fieret, victori eiusdem laureum decernebatur sertum. Equo modo et poetis, his potissime, qui heroyco carmine gesta maiorum perpetue commendabant memorie; videbantur enim hos non posse absque Apollinis facundia tam sublimes versus componere, et sicuti per pharetram Apollinis pugiles et athletas designare volebant, sic per cytharam demonstrari poetas, et hinc tractum Apollinis cytharas et pharetras ornari lauro. Qui mos postmodum cum universali rerum gloria ad Romanos delatus est, tanteque apud eos fuit existimationis, ut nisi quibus decerneretur triunphus, decerneretur et laurea, poetis exceptis, qui, superato laudabili labore, meriti viderentur. Quod vir inclitus Franciscus Petrarca, cui iam quidem fuit honor iste delatus, in Epistulis testatur dicens: Florea virginibus sunt laurea serta poetis Cesaribusque simul, parque est ea gloria utrisque. Nec erat decernere cuiquam lauream vulgate autoritatis. Solius senatus fuit ista potestas, quam sibi postea ut reliqua surripuere principes. Que autem ratio tam exquisiti moris inventores moverit, non latet. Dicunt enim Ysidorus et Rabanus, quod laurus a verbo laudis dicta sit, cum prisco tempore laudus vocaretur, et inde quia victores, per quos et servabatur et augebatur respublica, et poete per quos hominum merita miris extollebantur laudibus, frondium laudem significantium ornabantur. Viret preterea arbor hec perpetuo, ut ostendatur per eius viriditatem bene meritorum perpetuo virere famam, et quoniam sola non fulminetur, sic talium glorie viriditatem ab invidie fulmine ledi non posse. Sacra insuper hec arbor Apollini ideo est, eo quod occultam quandam divinationis videatur habere virtutem. Nam aiunt, si quis huius frondes capiti dormientis supponat, eum vera visurum somnia, et ideo Apollini divinationis deo dicata est.