Nauplius Neptuni et Amimonis filie Danai regis filius fuit, ut testatur Lactantius, qui de eius origine fabulam recitat talem: Amimone Danai filia, dum studiose in silvis iaculo exercitaretur, minus advertens percussit Satyrum; quam cum vellet Satyrus violare, illa Neptuni imploravit auxilium. Neptunus autem, fugato Satyro, ipse eam compressit, ex quo compressu Nauplium suscepit. Hunc Nauplium apud Euboeam regnasse constat, et eius aiunt fuisse filium Palamedem, Grecorum factione occisum apud Troiam. Quod cum egerrime ferret Nauplius, nec ad ultionem suppeterent vires, ad ingenium versus, stantibus apud Troiam Grecis, ut erat senex cepit omnem Greciam circumire, et regias intrare Grecorum principum, et ibi quibus poterat suasionibus, coniuges eorum in adulterium cum quibuscunque poterat trahere, arbitratus ex hoc in reditu Grecorum seditiones exorturas plures, eisque agentibus Grecos in suum sanguinem ruituros, et sic dum se invicem trucidarentur, immerito trucidati Palamedis mortem suis occisionibus expiarent. Creditumque est, ut Leontius asserebat, opere suo Clitemestram in amplexus Egysti venisse, ex quo Agamenon postea interemptus, et inde Egystus et Clitemestra. Sic et Egyaleam Dyomedis coniugem in Cyllibari Steleni filii concubitus, et ut de reliquis taceam, conatur Lycophron inclitam Penelopis famam Nauplii consiliis maculare, volens eam cum uno e procatoribus suis non nullas insomnes noctes egisse. Preterea inplacabilem senem aiunt tam ferventi animo vindictam optasse, ut redeuntibus Grecis, Ylione consumpto, in patriam, et acri atque turpi tempestate agitatis, Caphareum conscendisse montem, et nocte accensa face, quasi in portum salubrem periclitantes acciret, in letiferos scopulos salutis avidos evocasse, et multis hoc facinore exitii extitisse causa; unde Virgilius: Sidus et Euboice cautes ultorque Caphareus etc. Amoti autem Satyri et oppresse Amimonis a Neptuno assignat Barlaam paucis verbis rationem, dicens: Satyrum virginis fuisse pedagogum, Neptunum autem Lerneum quendam Egyptium insignem, cuius primo Amimone pellex fuit quam coniunx, et ab eo Lerneum fontem denominatum atque provinciam.