Celeno, Aello et Occipite arpye tres fuere, secundum Servium, Neptuni et Terre filie. Alii vero dicunt Taumantis et Eletre. Harum formam describit Virgilius, dicens: Tristius haud illis monstrum nec sevior ulla Pestis et ira deum, Stigiis sese extulit undis. Virginei volucrum vultus, fedissima ventris Proluvies, unceque manus et pallida semper Ora fame etc. Hic etiam describit in quibus habitent locis et unde venerint, dum dicit: Accipiunt Strophades Graio stant nomine dicte Insule Yonio in magno, quas dira Celeno Arpyeque colunt alie, Phyneia postquam Clausa domus mensasque metu liquere priores etc. Ex his a Servio fabula recitatur, que supra ubi de Zetho et Calay plene scripta est, et quid per illam etiam sentiendum sit, et similiter de his dicta sunt quedam, ubi de Alecto et aliis Furiis supra scripsimus, et ob id pauca hic dicenda supersunt. Vult igitur Servius eas ideo Neptuni et Terre filias dictas, quia in insulis habitent, que terree sunt, et tamen <mari> circumdate. Ego vero eas Neptuni filias puto, quia monstruose sint ut per Virgilii carmen patet. Arpye autem secundum Fulgentium ideo vocantur, quia arpe Grece, Latine rapere est; et ideo earum prima dicta est Aello, quasi aellonalon, quod est alienum concupiscere. Secunda vero Occipite, quod significat celeriter auferre. Tercia que Celeno nigrum sonat, per quod rapine occultatio summenda est. Et sic primo concupiscitur, secundo aufertur, tercio occultatur. Virgineos autem vultos ideo habere dicuntur, seu quia, ut dicit Fulgentius, sterilis sit rapina; cui ego addam quantum ad eum cui rapitur. Esto aliter putem. Fures quippe more suo placidos mitesque se in conspectu hominum exhibent, ut hac possint arte ignaros fallere. Uncas autem raptores habere manus expositione non indiget. Quod ora illis sint pallida, nil aliud vult pretendere, quam fames assidua, insatiabilis appetitus habendi, qua miseri et in rapinam proni auguntur continue. Fedissima ventris proluvies raptorum est, in quantum ut plurimum rapinarum turpis est exitus. Itur enim ex rapinis in ludum substantiarum consumptorem omnium et miseriarum patrem. Itur in luxuriam lasciviarum et ociorum marcentium matrem. Itur in gula crapularum et egritudinum cloacam turpissimam et damnosam. Arbitror quidem has ad pyrratas avarissimos atque immanes homines spectare, eo quod litora inhabitent. Addebat insuper dictis Arpyis Omerus Arpyam unam, quam Thyellam vocitat, et ex ea Zephyrum dicebat equos Achillis genuisse. Hanc dicebat Leontius venti impetum seu procellam interpretari, per quam etiam pyrratarum demonstratur velocitas ad rapinam.