CAP. XVI. De Bronte VIIII°, Sterope X° et Pyragmone XI° Cyclopibus et filiis Neptumni.

Brontes, Steropes et Pyragmon Cyclopes insignes fuere, et, ut dicit Theodontius, ex Anphytrite coniuge Neptuni fuere filii. Hos artificiosos fuisse homines constat, et acri labore duratos, quos Vulcano ignis deo attributos, ut sub eo apud Lyparam insulam Jovis conficiant fulmina volunt, ut Virgilius in Eneida plurimo describit carmine. Quorum si rite volumus causam originis eorum et officiis demonstrare, pauca de necessitate premittenda veniunt; cum igitur Cyclopum due saltem videantur esse species, ne de una, quod de altera expositum est, intelligatur, veniunt distinguende. Prima est de qua supra ubi de Polyphemo, et illa, ut satis apparet, pessima. Secunda vero artificiosorum hominum est, ut apparebit in sequentibus. Et quoniam inter se discordes sunt, ut discordet interpretatio nominis gentilitii, quod commune habent, necesse est. Dicuntur igitur hi Cyclopes, qui artificiosi sunt homines, a ciclos, quod est circulus, et copis, quod est oculus, id est oculus circulatus. Seu ut brevius sententiam sequentes vocabulorum, circumspectus. Quod quidem artificem hominem esse oportet; nam si non sit, nequeunt congrue primis ultima respondere; et ideo consuevere circumspecti artifices antequam manum operi apponerent, mente et principium et medium et ultimum intueri, ut fini debita possent prestari initia, et sic opus inchoare. Papias autem dicit ciclides artes a Grecis nuncupari, eo quod origo illorum sicuti circuli initium latens sit. Ex quo vocabulo dici Cyclopes, tanquam ab arte artifex congrue dicere possumus. His premissis, cur Neptuni dicti sint filii videamus. Existimo quidem, eo quod ex mari seu aquis fere exemplaria rerum omnium artificiaturum sumpta videantur. A piscibus quippe sumptum volunt, quo ordine in pugnam acies deducantur. Ab eisdem, quo pacto homines equique ferro tegantur, squamis eorum inspectis. A spina excarnificati piscis in litore ad construendas longas naves doctrina sumpta est. A bivaro construende domus et solaria artificium demonstratum. A testudine consumptis carnibus cythare compositio ostensa est, et tectorum etiam documentum. A concis et spondilibus hostiorum atque valvarum flexuositates tradite, nec non et qualiter per circumflexos gradus in excelsas possimus turres ascendere. Sic ex quo pacto bucinas edere. In aquis preterea herbarum contextiones et productiones filorum exorte et interserere fila, telasque texere demonstratum. Aque ad varietates telarum colore faciendas piscium sanguine prebuere prime. Motus earum primus musicam et tempora eius atque concentum meditantibus dedisse compertum est. Quid multa dicam? Innumerabilia sunt, que mare producit instruentia artificum ingenia, ex quibus fit, ut merito artificiosos homines Neptuni filios nuncupemus, Cyclopesque vocemus. Et quantumcunque Hesiodo placeat, Plinio teste in libro Naturalis hystorie, hos, qui Dactili vocati sunt, in Creta fabricam ferrarim invenisse; dicit idem Plinius a Cyclopibus atque Calibis ferrum fuisse compertum. Cur autem ex Anphytrite dicantur suscepti, puto a circumitione sonorum, cum undique perstrepant artificum sonus. Vulcani enim ideo traduntur obsequio, quia igne molliuntur dura ad usum artificis, et mollia solidantur, ut latius ostendetur, ubi de Vulcano tractabitur. Quod autem apud Lyparam fabrilia operentur, dictum est ad ostendendum, quoniam ab artificibus loca artificio convenientia summenda sint. Quid queso faciet faber ferrarius in palude? Quid piscator in monte? Quid agricultor in saxo? Quid in solitudine medicus? Nil equidem, et ideo in Lypara officinam fabrorum descripsit Virgilius, quia igneus locus sit, quo fabri molliunt era. Sed superest de nominibus rationem exquirere. Brontes enim, ut dicit Albericus, dictus est tonitru, quod fit tam sufflantibus follibus, quam etiam incudem verberantibus malleis. Sic et Steropes dicitur a fulgore, qui ex incendio nascitur. Piragmonem autem dicit ab incude calenti nomen sumpsisse, eo quod pyr ignis, agmon autem incus interpretetur. Et hec ideo his attributa sunt nomina, quia circa armorum artificium exerceantur; non enim talia darentur navim vel templum, seu palatium construenti. Volunt postremo, eo quod telum Jovi fecissent, quo Esculapius ictus est, hos ab Apolline interfectos. Quod ego intelligo cum Apollo interpretetur exterminans, et humoris expulsor sit. Quod ignis etiam facit opifices tales, si tale opus continuent, cito deficere, eo quod tam labore assiduo, quam igne continuo ante tempus desiccetur humor, et deficiant.

Share on Twitter Share on Facebook