Pegasus equus alatus, ut testantur Servius et Lactantius, filius fuit Neptuni et Meduse, in templo Palladis conceptus, ut supra ubi de Medusa. Ovidius autem eum natum dicit ex sanguine cadente ab exciso Meduse capite, ut ubi De fastis dicit: Creditur hic cese gravido cervice Meduse Sanguine respersis prosiluisse comis. Quam Ovidii opinionem Fulgentius sequitur et Albericus. Hunc preterea non solum velocissimum sed volucrem aiunt fuisse eodem Ovidio teste: Huic supra nubes et subter sydera lapso Celum pro terra, pro pede penna fuit etc. Eumque dicunt pede Castalium Musis effondisse fontem, ut idem fert Ovidius: Fama novi fontis nostras pervenit ad auras Dum Medusei quem prepetis ungula rupit. Et paulo infra: Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo Fontis, et ad latices deduxit Pallada sacros etc. Hunc insuper dicunt Bellorophontem adversus Chimeram monstrum euntem tulisse. Sic et Perseum dum ad Gorgones ivit. Anselmus vero, ubi De ymagine mundi, huic equo quedam addit, que ab alio nomine dicta comperi. Dicit enim illi cornua esse, eumque igneum habere anelitum et ferreos pedes, ut totus monstro sit similis. Illum postremo inter sydera locavere. Ovidio teste: Iamque indignanti nova frena receperat ore, Cum levis Aonias ungula fecit aquas. Nunc fruitur celo quod pennis ante petebat; Et nitidis stellis quinque decemque micat etc. Nunc his appositis, quid sensisse potuerint veteres, exquirendum est. Ego hunc equum famam rerum gestarum arbitror, cuius velocitas per cursum et volatum equi huius designatur. Qui ideo Neptuni et Gorgonis dicitur filius, quia ex gestis in mari et terra fama oriatur. Quod in templo Palladis conceptus sit, ideo fictum puto, quia ex discrete et consulte gestis recte fama oritur; ex fortuitis autem nemini iure fama debetur, ex temerarie factis potius debetur infamia. Quod huic equo pedes sint ferrei dictum puto, ut demonstretur quoniam in circumendo nunquam fame deficiant vires. Cornua vero apponuntur ei, ut famosorum comprehendatur elatio. Sic et anelitus igneus, ut gerulonum fervens dicendi desiderium cognoscatur. Eum Castalium effondisse fontem satis manifeste declarat, quia cupidine fame atque glorie temporalis a non nullis affectio ponitur omnis, ex qua quotiens optatum consequitur, totiens fons Castalius, id est, habundans dicendi materia oritur, que quoniam poetarum est, Musis ideo dicitur consecratus hic fons. Eum autem Bellorophontem et Perseum gessisse ad assumptas expeditiones, eo dictum dici potest, quia cupidine glorie in id delati sunt, quod egerunt. Seu, ut quidam volunt, ad id delati sunt navibus, quibus alatus equus erat insigne. Albericus peregrinam de hoc equo scribit opinionem ex Fulgentii fonte sumptam. Dicit enim eum dictum Pegasum a pege Grecum, quod Latine fontem sonat, eumque esse fluviorum omnium commune nomen, et hinc vult flumen, id est pege, equum esse Neptuni, id est ex Neptuno genitum, cum ex mari omnia nascantur flumina, et per alas velocitatem fluminum designari, et a pege vult pagos dici, quos veteres iuxta flumina semper ponere consueverant; et inde pagani quasi ex uno pege, id est fonte vel flumine potantes; et sic fontem quem dicimus a Pegaso pede factum, a Neptuno procedere sentiemus. Sed quid circa hunc equum et fontem sentiat Fulgentius, qui latissime scripsit, paucis apponendum est. Dicit ergo Pegasum ex Meduse sanguine nasci, eo quod in figura fame constitutus sit; nam cum virtus terrorem decidit famam generat, quem ideo volucrem dicit, quia, ut dictum est, et fama volucris sit. Fontem autem Musis ungula aperuisse ideo fingitur, quia Muse ad describendam heroum famam, aut antiquorum gesta, aut priorum dicta sequantur. Preterea dicit idem Fulgentius Pegasum interpretari eternum fontem, quod arbitror, quia fama egregiorum hominum indeficiens sit.