Pelyas filius fuit Neptuni et Tyro nynphe filie Salmonei regis Salamine, ut in Odissea satis extense describit Omerus. Dicit enim hanc consuevisse circa ripas Enyphei fluminis delectari; quam ob rem Neptunus, Enyphei sumpta forma, virginem cepit, et cum ea concubuit, et ex eo concubitu geminos genuit Pelyam scilicet, et Neleum. Tyro autem postea nupsit Crythio. Pelye autem apud Thesaliam regnanti, ut dicit Lactantius, ab oraculo responsum est: tunc illi propinquam mortem fore, cum eidem Neptuno patri sacrificanti aliquis pede nudo superveniret in sacris. Cui annua sacra peragenti supervenit Jason nepos altero pede nudus; celeranti enim ad sacrum in limo fluminis calciamentum retentum est. Quod cum vidisset Pelyas, oraculi memor, confestim non tantum sibi, sed filiis timens propter egregiam Jasonis virtutem, eidem Jasoni suasit, ut expeditionem in Colcos ad gloriam sui nominis consequendam assummeret, existimans, ut fama ferebatur, arduum nimis et difficile aureum vellus posse surripere, et sic eum facile periturum. Qui cum assumpsisset, et preter spem Pelye cum aureo vellere et Medea coniuge rediisset, eo itum est, ut opere Medee Pelyas a filiabus occideretur, filio Acasto superstite. Circa id quod fictum est, dicebat Leontius Pelyam Neptuni hominis fuisse filium, eumque secus Enypheum in specie iuvenis incole a Tyro dilecti, eam non resistentem atque similitudine forme deceptam oppressisse, et ex ea filios suscepisse duos.